Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
perficiat, ipsamque traducat et maritali affectione pertractet. Declarat etiam falsum esse sanctitatem vestram promisisse dispensationem ipsius matrimonii, quinimo nec concessisse, nec concessuram aliquid in iniuriam vel praeiudicium regis aut reginae, ad quod ex debito iustitiae non teneatur. Sciat igitur sanctitas vestra me totiens ad eam litteras dedisse, quotiens earum portitores occurrerunt. Nec miretur, si propter diffidentiam nuntiorum in negotio regalis maiestatis usque in hunc diem non rescripserim ad plenum omnia gesta et finalem huius regis intentionem, quoniam ad inducendum maiestatem suam, ut matrimonium cum regina perficeret oportuit ex longinquis partibus convocare in auxilium fratrem Ioannem, 1 ordinis minorum, olim episcopum Waradiensem, necnon fratrem Ioannem, ordinis sancii Pauli primi heremitae, olim Cenadiensem 2 episcopum, qui ambo apud regem sunt maximae auctoritatis, quos non potui apud regem constituere ob distantiam locorum, priusquam cum rege in Cassovia convenirem, quamvis a me diu antea vocati fuissent. Ex illis autem, qui apud regem degebant, contrariabantur aliqui et qui erant favorabiles, quamvis assererent reginae iniustitiam fieri, non tamen audebant in ea re apud regem quidquam loqui. In primo igitur meo adventu Budae exposui huic regi omnia, quae mihi sanctitas vestra ei explicanda iniunxerat circa rem istam in secreto, nemine ibidem praesente, sed ea die nil aliud respondit, nisi velie deliberate respondere. Postmodum vero post duos dies me iterum vocato, assumptis secum testimonio archiepiscopo Colocensi 15 et episcopo Iauriensi ; 4 ipso Iauriensi episcopo loquente dixit se multum mirari regalem maiestatem amplius sibi molestam esse super huiusmodi matrimonio, cum saepius sibi mentem suam declaraverit, nolle eam habere in uxorem, quinimo quando ex Boemia vocatus fuit ad regnum istud, antequam veniret ad requisitionem omnium baronum huius regni intercaetera iuravlt non capere hanc reginam in uxorem et quam1 Filipeez. s Csanadiensem. 3 Váradi Péter. 4 Bakócz.