Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
communi bono cognoscere, iudicarique et determinarique facere ; proinde tenore praesentium vos hortamur et nihilominus vobis fìrmissime committimus et mandamus, quatenus absque omni recusa huc ad nostram maiestatem ad Strigonium de singulis dictis nostris civitatibus ratione praevia ad minus unum iuratum civem transmittere et destinari facere debeatis et teneamini, et-quilibet iuratus civis, quem mittetis vestri e medio, apud nostram maiestatem in festo ad vincula sancti Petri apostoli, proxime venturo, constituatur et compareat, ad ipsum enim diem festum et de praefatis Schebnitiensibus et Hodriczensibus civitatibus nostris iudices et iurati, ut eisdem per alias nostras litteras mandavimus, certos iuratos cives eorum e medio ad ipsam nostram transmittent maiestatem et propterea secus nullo pacto facere praesumatis in praemissis, pro quanto gratiam nostram promereri et gravissimam indignationem evitare desideratis Praesentes vero post earundem lecturam illieo, secundum cursum alias observatum, alter vestrum ad alterum transmittat. Datis Strigonii, in profesto festi sanctae Margarethae virginis et martyris, anno domini M°CCCCLXXXXIII°. Regina Beatrix m. p. CXCIX. 1493. július 20. Beatrix királyné Esztergomból kelt rendelete, melyben a selmeczbányaiakat és hodrusiakat saját udvari bírósága elébe idézi. Selmeczbánya város levéltára, I. 40. szám. Beatrix dei gratia regina etc., fìdelibus nostris, circumspectis et prudentibus viris, iudicibus et iuratis, caeterisque civibus et senioribus, necnon magistris et cultoribus montanorum nostrorum universis et singulis in civitate nostra Schebnitiensi. ittem subditis eorundem in possessione nostra Hodriczensi commorantibus et constitutis, praesentes inspecturis, iobagionibus nostris, nobis sincere dilectis, salutem et gratiam. Quoniam nos tum pro lucro fìsci nostri reginalis imprimis, tum etiam inde pro communi bono et utilitate omnium vestrum, omnes et quaslibet causas et differentias Aragoniai Beatrix. • 19