Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

Item eas concessit dictus dominus rex magnifico domino Stephano corniti Scepusiensi ad custodiendum Caschouiam et contra dictum ducem Albertum et quocunque voluit dictus dominus rex eas misit, quae gentes armatorum praedictae strennue in omnibus se gesserunt cum magna laude suae serenitatis et cum incredibili expensa nostrae maiestatis. Item postquam serenissimus dominus rex e Posonio venit Strigonium, nostra maiestas conquesta est de ipso, quod in litteris ad nos per eum directis non scripsisset nobis tanquam coniunx et maritus et quod iam erat tempus nos traducendi et ut nuptias ipsas celebraret, proul nobis promiserat, quum iter e Buda versus Posonium capiebat. Ipse vero rex nonnullis causis ad utilitatem utrinusque (!) nostrum — ut ipse dicabat — spectando se excusavit, si nobis non scripserit ut uxor ; de traductione autem et celebratone nuptiarum rogavit nos, ut pacienter exspecta­remus, donec ab expeditione contra ducem Albertum, quo properabat, rediret, quia vel ilio expulso vel pace cum ilio confecta statim in reversione sua omnia petita compierei. Item ut nos certifìcaremus serenissimum regem Napo­litanum, patrem nostrum, de matrimonio iam inter nos contracto, ut praedictum est, misimus Budam ad ipsum dominum regem magnificum dominum Franciscum de Mon­tibus, oratorem praedicti domini regis Ferdinandi, rogamusque per ipsum, ut sua serenitas ad nos scriberet tanquam ad uxorem et ad praedictum dominum regem Ferdinandum tanquam ad socerum. Ipse vero respondit, quod haec omnia post reditum suum e Cassovia adimpleret et quae ad Utriusque nostrum dignitatem spectarent, efficeret. Item postquam praedictus dominus rex fuit a praedicta exspeditione (!) reversus, peciit a nobis ex Wyssegrad, quod certa solutio erat etiam Bohemis facienda, certam pecuniam, ad quem nos etiam protunc misimus quatuor milia florenos pro communi statu. Item paucos post dies, cum ipse dominus rex Strigo­nium accessisset et sollicitaretur per ipsum de traductione facienda, rogavit nos, ut expectaremus donec Alba Regalis expugnaretur, ad quam obsidendam iam accedere decreverat.

Next

/
Thumbnails
Contents