Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

offensione redire possent. Itaque voluerunt eorum excellentiae has litteras per tabellarium eonsuetum ad reverendissimam dominationem vestram summa celeritate deferri, quibus a me rem omnem edoceretur, rogareturque, ut ea cum sere­nissimo rege suo communicata, quo loco sit, nobis statim suis litteris declaret, certam faventes eam quando serenis­simus rex vester a matrimonio reginae über inveniatur, ut optamus, illustrissimos principes meos ad praticae fìnem esse venturos, nec aliud expectaturos, quam praesentis tabellarii reditum ad aperiendam eorum ultim am voluntatem, qui si solutum, liberumque esse serenissimum regem vestrum attulerit statim, quae ab eis concedantur, rescribam, quae talia non dubito futura, ut a vobis honeste recusari nec debeant, nec possint et uterque nostrum inde laborum suorum fructum aliquando capiet. Caeterum licet nobis satis esse posset, quantum ad affinitatem contrahendam intel­ligere ea, quae de reginae matrimonio divulgata sunt, non vera esse, tamen quoniam stante hac fama, quam ante disseminatam Ferdinandus rex, ut dixi, per oratores affir­mavit, atque etiam deinde confirmavit et in dies auget, non posset serenissimus rex vester sine suo et nostro maximo onere in pratica affinitatis nostrae procedere, et honori imprimis Semper prospiciendum est, iudicarem non solum expedire, sed etiam necessarium esse, quod regia maiestas famam ipsam eadem via, qua suscitata est, extingueret, scriberetque ad pontificem et ad caeteros Italiae potentatus iis verbis, quibus testata ipsius regiae maiestatis et fìdes et religio esse posset, ostendereturque nihil ab ea actum, quod non optimum regem deceat ; hoc enim pacto et vos honorem vestrum tutabimini et nos certiores erimus serenis­simum regem vestrum reginae matrimonio minime obnoxium esse, cuius rei veritate in obscuro manente, nec eius maiestas, nec iliustrissimi principes mei, ut dixi, possent de affìnitate simul ineunda ullum amplius verbum sine honoris periculo facere, quod quantum fieri potest et vos declinare debetis et nos etiam intendimus. Super omnia expectamus ut tabellarius a reverendissima dominatione vestra cum optato responso celeriter remittatur.

Next

/
Thumbnails
Contents