Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
Quantum ad eas oblationes* et pollicitationes attinet, quas illi illustrissimi principes, si rem coeptam conduxero medio dominatonis vestrae feeerint etc., habeo eorum excellentiis immortales gratias. Nihil tamen aliud ab eis quaero, nihil etiam opto, nisi gratiam et benivolentiam, quibus me pro eorum optima natura et incredibili in omnes humanitate ac benignitate prosequi dignentur, devotissime supplico. De apice autem cardinalatus ita dico, quod si illa fantasia in caput mihi ascenderei, ut desiderare et querere inciperem, spero favor et voluntas atque auxilium huius maiestatis non unquam mihi deesset. In praesentiarum pro ea dignitate nullám prorsus intentionem Iaborandi habeo. Dum habuero et excellentiae suae mihi auxiliabuntur, atque desiderium regis mei in hac parte promovebunt, sempiternis obsequiis promereri studebo. Nihilominus tamen eorum excellentiis pro tali ipsorum erga me voluntate etiam atque etiam immortales ago gratias, quibus et supplico de me pro eorum arbitratu semper disponere dignentur. Ne dominatio vestra suspenso animo maneat, quibusnam conditionibus et pactis regia ista maiestas cum fratre suo domino Alberto duce concordavit, significandum duxi, nil aliud illi dedit praeterquam aliqua castra et oppida in ducatu Selesiae, et illa quoque ad vitam dumtaxat eiusdem ducis, vel usque ad exaltationem in regem, si forte contingeret, quod aliquando ad aliquod regnum eligeretur et assumeretur, sperat siquidem sed frustra, quod in regno Poloniae patri succedet, et ei regia ista maiestas in hac successione non solum cedet, sed etiam plurimum favebit et auxiliabitur. Verum tamen sua maiestas cum sit primogenita, nulla ratione cedet, praecipue, ut iniuriam in causa huius regni Ungariae per eundem ducem sibi illatam etc. Reverendissimo domino honorando, domino Mapheo Triviliensi ducali oratori etc. Bononiae.