Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
ad se pertinere, ut quamprimum certos nos faciat, quo loco apud vos futura sit et quid fieri ab utrisque expediat, vel si famulus vos salvus convenit, cognoscat, dum novis litteris responsum exigitur, nos de eo in maxima expectatione esse et vehementer cupere, ut statim reddatur. Summa haec est : illustrissimus princeps meus iis rationibus, quae utrique nostrum bene notae sunt, libenti animo ad amicitiam vestram accedit et ut piane cognoscatis quanti vos faciat, ducenta milia aureorum in parata pecunia pollicetur, relinquens serenissimo regi vestro onus sponsam vestiendi et ornandi condecenter, in quo non dubitat maiestatem suam regium animum ostensuram. Dos quidem ipsa magna est, et quam nullus regum aut imperatorum contemnere debeat, sed plus etiam in amicitia et liberalitate illustrissimi principis mei et publice et privatim reponere debetis ; praesertim reverendissima dominatio vestra, cui et vasa argentea deaurata mirifìce operis et magni pretii paravit et cardinalatus assequendi spem bonam facit et praeterea tantum auctoritatis apud se concedit, quantum voluerit. Ergo reverendissima dominatio vestra rem hanc nequaquam negligat, quae et utilitatem et gloriam ei allatura est et litteris suis sine dilatione nos regiae voluntatis moneat. Nam praeter moram, quae non e re nostra interponitur, id quoque nos magis suspensos tenet, quod hic ab oratoribus Neapolitano et Ferrariensi affirmatur, regem vestrum Beatricis olim reginae vestrae matrimonio assensisse, eam compressisse et gravidam effecisse, quod et si a multis non creditur, non desunt tamen, qui in dedecusvestrum et nostrum incommodum fabulae astipulentur. cxxx. 1491. április 7. Beatrix királyné rendelvénye Esztergomból (nyilván Scheyder Péterhez},, melyben a pisetumból kántora kezeihez fizetendő összeg ügyében adott utasítása teljesítését sürgeti. Brüsseli orsz. leváltár, id, osztály, tom. I. fol. I. Beatrix, etc. Egregie fidelis, nobis grate dilecte, pridie tibi recolimus demandasse, ut Bartholomaeo cantori nostri, piseti sui pro-