Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
CIX. 1490. június 15. Beatrix királyné adománylevele Budáról, melylyel Pály és Oroszpály szabolcsmegyei birtokait, hű szolgálatai jutalmául, valamint zsoldosok fölfogadására fölajánlott pénz fejében Perényi János tőajtónállónak és fiainak adományozza. A br. Perényi-család levéltárában. (Nemz. Múzeum.) Nos Beatrix de Aragónia dei gratia regina Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc., duxque Austriae, Slesiae et utriusque Lusatiae, necnon marchionissa Morauiae memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos considerantes et in animo nostro revolventes praeclaras fidelitates et laudedignorum obsequiorum grata merita, necnon sinceras et virtuosas complaCentias fìdelis nostri magnifici domini Johannis de Peren, ianitorum nostrorum reginalium magistri, nobis sincere dilecti, quas nobis non sine gravi laborum, expensarum, erumpnarumque et inquietudinum tollerantia, summa cum fidelitatis constantia exhibuit et impendit, exhibere et impendere modo quoque non desinit et praetèrea ad gentes et milites ac armigeros Bohemos nostros contra varios regni nostri Hungáriáé praedicti hostes, per nos conductos et destinatos, duo milia et ducentos florenos auri puri de sua propria facultate persolverit et distribuerit nostrum ad mandatum. Unde et nos eundem volentes aliquo nostro eam ob rem prosequi favore gratioso et recompensa condigna, ex certa igitur nostra scientia et animo deliberato, necnon universorum dominorum praelatorum et baronum post obitum felicis recordationis serenissimi condam domini Mathiae regis, mariti nostri carissimi, praesertim usque ad electionem novi regis nobis adhaerentium, consensu, assensu, pariter Consilio et voluntate, totalem possesionem nostrani Paly vocatam, omnino in comitatu de Zabolch adiacente habitam, simulcum praedio Orozpal\ v dicto, iuxta eandem possessionem sito, habito, omni eo iure, quo nos eandem et idem per dictum condam dominum Mathiam regem et de manibus suis regiis hactenus tenuissemus et possedissemus,