Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
commendationem et laudem pro huiusmodi secretissima signifieatione, volumus iecireo, ut verbis convenientibus eidem in nomen nostrum declarare debeatis, quantum omnis advisatio et facta, ut supra, et fienda in posterum per eum de aliis, quae habuerit, alicuius importantiae sit futura nobis gratissima suis loco et tempore non obliviscenda ; affirmando illi quod nomen suum et omnia restabunt apud nos et consilium nostrum decem, sicut desiderai, et bene convenit secretissima ; et sie vos, pro quanto ad vos attinet, observabitis non communicando ea, quae habueritis ab ipso cum persona vivente, sed nobis et Consilio, nostro decem, ut praediximus, omnia signifìcabitis. XCVIII. 1490. január 8. Beatrix királyné levele Miksa római királyhoz Budáról, melyben küldöttjének szíves fogadtatásáról biztosítja s a királyi pár Bécsbe utazását jelzi. Bécsi cs. és kir. udvari és állami levéltár, Maximiliana 1490. Serenissimo principi et illustrissimo domino Maximiliano dei gratia Romanorum regi semper augusto, consanguineo et tamquam fratri nostro carissimo, Beatrix eadem gratia regina Hungáriáé, Boemiaeque ect. salutem et prosperorum successuum incrementa. Accepimus per Jacobum Barbiria musicum praestantissimum his superioribus diebus perbenignas litteras maiestatis vestrae, quibus nobis dictum Jacobum strictissime commendabat, ut quae et reditum, dum eidem piacerei, liberum et tutum praestaremus, rogabat, et quum is apud nos per aliquot dies immorari decreverit, dum apud nos erit perhumane tractabitur et ubi ad vestram maiestatem et patriam reverti instituerit, per virtutes suas et animi dotes, et quia per vestram maiestatem nobis commendatus est, ipsum bene comitatum ac securum remittemus et incolumem, quum eiusdem vestrae maiestatis familiares non minoris faciamus, quam proprios et domesticos nostros. Quid aliud ad vestram maiestatem scribamus, non