Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

batur, uti partes meas interponerem apud hunc serenissirnum dominum regem coniugem meum honorandissimum in favorem reverendissimi domini episcopi Syrimiensis, oratoris eiusdem. cui sanctitatis vestrae bonis respectibus ac iustis de causis contulerat episcopatum Olomucensem,quod quidem, ut eiusdem vestrae sanctitatis mandatis et hortatui obtem­perarem libenti animo feci, uti ex litteris ad vestram sancti­tatem scriptis latius percipere poterit, novit enim maiestas sua, quid in hoc negotio actura sit, ac vestrae sanctitati suum animum aperuit. Et cum istuc Romam cum regiis litteris ad sanctitatem vestram proficiscatur venerabilis Nicolaus praesentium exhibitor nuncius praefati serenissimi domini regis, mandavi ei, ut vestram sanctitatem meo nomini visitaret ac eius pedes oscularetur, cuius me devotissimam et obedientissimam filiam esse profiteor, cuiusque bene­dictionibus me humillime commendo, ad omnia suae beatitudinis mandata promptissimam. Datum Viennae die XVII Julii, anno domini M° CCCC" LXXXVIII. Eiusdem sanctitatis vestrae devotissima et humillima filia Beatrix de Aragónia, regina Hungáriáé, Boemieque etc. Czím : Sanctissimo in Christo patri ac beatissimo domino, domino Innocentio divina Providentia Sacrosanctae Romanae ac Universalis ecclesiae summo pontifici, domino ac patri colendissimo. LXXVIII. 1488. július 15. Beatrix királyné levele (valószínűleg Schayder Péter körmoczi kamara­grófhoz) Bécsből, Staufer János özvegyének panasza ügyében, melynek végleges elintézése czéljából de Polis György esztergomi kanonokot küldi ki. Brüsseli áll. levéltár, id. osztály, tom. I., fol. 2. Beatrix etc. Egregie et fìdelis nobis dilecte, ad hoc, ut indictris(P) de expensis et illis sylvis de quibus sentit se gravatam Barbaram relictam quondam Johannis Staufer una semel silentium imponetur, mittimus venerabilem et eximium utrius-

Next

/
Thumbnails
Contents