Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

alii camerarii futuri faciant sub nostrae indignationis incursu. Praesentibus perlectis praesentanti remansuris. Datum in castro nostro Budensi die XXV° mensis Januarii MCCCCLXXX VI. LV. 1486. január 25. Beatrix királyné Budáról kelt rendelete a körmoczi bányakamarához, melyben megengedi, hogy a selmeczbányaiak a szükséges ólmot bárhol beszerezhessék. Selmeczbánya város levéltára I. 25. szám. Beatrix dei gratia regina Hungáriáé, Boemiaeque etc., egregiis Paulo Pek praesenti camerario Crimiciensi et aliis successive futuris camerariis, fìdelibus nobis sincere dilectis, salutem et bonam voluntatem. Pro parte civium Schebinen­sium 1 nobis supplicatimi fuit, quod consideratis dampnis et incommodis, quae ipsi cives circa emptionem plumbi paciuntur, dignaremur eisdem licentiam dare, ut plumbum ubicunque emere voluerint, emere possint et valeant ; quapropter tibi Paulo praesenti camerario et aliis successive futuris came­rariis dicimus et mandamus, quod quum vestros familiares et factores ad emendum plumbum destinabitis et mittetis, intimare debeatis dictis civibus Schebinensibus,ut eorum cives, mercatores et factores cum vestris ad emendum plumbum mittere curent, cum hac conditione, quod plumbum, quod supradicti Schebinenses ement et comparabunt ad locum per te Paulum deputandum portare, conservare et ponere debeant, de quo quidem loco sine scitu tuo et tuorum nunquam aliquid de dicto plumbo ex dicto loco accipere et appre­hendere possunt et debeant, quit (!) sic tibi ore nostro proprio ordinavimus ; et contrarium non facies, nec alii futuri came­rarii faciant sub nostrae indignationis incursu. Praesentibus perlectis praesentanti singulis vicibus post earum oppor­tunam inspectionem remansuris. Datum in castro Budensi XXV 0 Januarii, millesimo quadringentesimo octogesimo sexto. Regina Beatrix m. p. 1 Schebnitz, Schemnitz — Selmeczbánya eredeti német neve.

Next

/
Thumbnails
Contents