Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

mandatis, quatenus a praefatis populis et iobagionibus praedictarum dominarum sanctimonialium aut hominibus et familiaribus eorundem populorum et iobagionum, necnon rebus et bonis ipsorum quibuscunque in loeis dictorum tributorum tam nostrorum, quam aliorum in eundo et redeundo atque pausando contra eorum libertates, in quantum eas habent, nullum tributum, nullamve tributanam Solu­tionen! petere et exigere, petique et exigi facere aliquatenus praesumatis. Ubi autem quipiam ex vobis secus in prae­missis facere attemptaverint, ex tunc serie praesentium strictius comittimus fìdelibus nostris comitibus vei vice­comitibus et iudicibus nobilium illorum comitatuum, in quibus forsitan huiusmodi mandata nostra non observarentur, ut ipsi, scita prius superinde mera ventate, vos et quemlibet vestrum ad praemissa facienda et observanda non sine vestris dampnis et gravaminibus in talibus fieri solitis arctius compellant et astringant auctoritate nostra regia praesen­tibus ipsis in hac parte actributa et iustitia mediante. Secus ergo non facturi. Praesentes autem post earum lecturas semper reddi mandamus praesentanti. Datum Budae feria sexta proxima post festum nativitatis beati Johannis baptistae, anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. Nos vero petitionibus praedictarum religiosarum vir­ginum, utpote iustis et concedendis faciliter ac benigniter annuentes, quanquam ubi offeruntur ac intercedunt litterae et decreta serenissimi domini regis praedicti, coniugis nostri carissimi, non opus sit ulla nostra confirmatione, aut nova concessione, quia per se valida sunt et firma, tamen ut petitionibus dictarum dominarum sanctimonialium morem geramus, easdem litteras regias suprascriptas laudamus, ratifìcamus et approbamus et omnia et singula in eis contenta, quatenus opus est, confìrmamus et de novo con­cedimus, mandantes tenore praesentium omnibus et singulis vobis supradictis, quatenus easdem regiae maiestatis litteras suprainsertas cum omnibus libertatibus, concessionibus, praerogativis et gratiis in ipsis contentis eisdem populis et iobagionibus ac famulis et hominibus ipsarum dominarum

Next

/
Thumbnails
Contents