Anjou-kori Oklevéltár. XXI. 1337. (Budapest-Szeged, 2005)

Documenta

relaxato a carcere supradito contigit, quod visitatores capituli generalis dicti ordinis repulsa eleccione canonica et concordi apud dictum monasterium de quodam ipsius monacho celebrata quendam monachum innotum ad instantiam quorundam nobilium intruserunt in abbatem monasterii prelibati, qui dictum Nicolaum tum ex eo, quod in ipsum noluit consentire tum quia cum in abbatem intrusum reprehendebat de alienationibus bonorum eiusdem monasterii, que ipsis nobilibus, ad quorum instantiam fuerat factus abbas contra statuta in eodem ordine per nos facta concesserat expulit de monasterio memorato et licet idem Nicolaus ad visitatores et .. patrem abbatem dicti monasterii super hiis recursum habuerit, quia tamen ipsi visitatores et pater abbas in hac parte forsan inordinatum libitum habuerunt, dictus Nicolaus tam ob hoc quam eciam quia pauper mendicus et taliter impenditus erat prout existat, propterea non potuit aliquam iusticiam invenire, quare nobis prefatus Nicolaus humiliter supplicavit, ut super hoc statui suo miserabili succurrere sibique providere de oportuno remedio ex pietate apostolica dignaremur. Cum igitur affictis et fatigatis sit misericorditer et salubriter consulendum, discretiones vestras per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus de causa huius expulsionis de dicto Nicolao facte de frefato monasterio sufficientem infor­mationem recipere studeatis et si per informacionem huius repereritis absque culpa ipsius Nicolai expulsionem fuisse factam iam dictam eum in eodem monasterio auctoritate nostra faciatis admitti sibique dummodo sine scandalo fieri valeat tanquam uni ex aliis eiusdem monsterii monachis in vite necessariis provideri si autem hoc sine scandalo fieri nequeat, quod de admissione ac provisione huiusmodi premittitur circa dictum Nicolaum in alio monasterio predicti ordinis auctoritate prefata efficere procuretis si vero ipse Nicolaus ob sui culpam fuit expulsus de monasterio supradicto facere procuretis, quod idem Nicolaus in eodem monasterio Honeste Vallis penientenciam agat iuxta statuta et consuetudines ordinis prelibati contradictores per censuram ecclesiasticam appelatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint, censura simili appellacione cessante compellatis veritati testimonium perhibere non obstante si aliquibus communi­ter vel divisim a sede apostolica sit indultum quod excommunicari, suspendi vel interdici non possint, per litteras apostolicas non facientes plenam et expres­sam ac de verbo ad verbum de induito huiusmodi mentionem. Datum Avinione IIII Kalendas Octobris anno tertio. Reg.: 1. ASV. RV. 124. 180. (Df. 291 714.) 2. ASV. RA. 51. 232-233. (Df. 292 700.) K.: ­Megj.: Az oklevelet Érszegi Géza olvasata alapján közöljük. 313

Next

/
Thumbnails
Contents