Géczi Lajos: Anjou–kori Oklevéltár. IX. 1325. (Budapest–Szeged, 1997.)

Nos igitur attendentes, quod tu eidem ecclesie sic laudabiliter studuisti hactenus pre[e]sse pariter et prodesse, quod sub tuo salubri regimine eadem ecclesia suscepit in spiritualibus et temporalibus incrementa. Firma in Domino fiducia repromissa, quod potiora suscipiet in futurum ac nolentes propterea sic mentis tue securitati prospicere, quod erga Dei obse­quia et eiusdem ecclesie comfmjoda tanto solfljicitius et diligentius intendere valeas, quanto conscientiam benignitatis apostolice lavacro emundatam ges­seris puriorem, tuis supplicationibus inclinati postulationem predictam de te factam ad supradictam ecclesiam tunc vacantem necnon admissionem postula­tionis eiusdem et consecrationem persone tue postmodum subsecutas ratas habentes et firmas illas auctoritate apostolica ex certa scientia approbamus et etiam confirmamus et presentes scripti patrocinio communimus non obstante predicto defectu natalium etiam si fores — ut tibi relatum extitit in occulto — de coniugato genitus et soluta, super quo tecum, ut eo non obstante possis episcopatum Iauriensem licité retinere, auctoritate predicta de speciali gratia dispensamus. Insuper ex uberioris dono gratie ea, que spiritualiter et temporaliter eiusdem ecclesie regimini presedendo administrasse et gessisse dinosceris (A: dinosceris kihúzva, majd újraírva) — quantum nobis licet — rata habentes et grata fructus ad mensam tuam episcopalem spectantes, quos interim percepisti, tibi concedimus de gratia speciali. Nulli {ergo omnino hominum liceat hanc paginam} nostrarum ratifica­tionum (V: rattificationum), firmitatum, approbationis (V: lapszélen) confirma­tionis, dispensationis et concessionis infringere {vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipo­tentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurumj. Dátum Avinione III Kai. Augusti [pontificatus nostri] anno nono. Reg.: 1. ASV. RA. vol. 23. fol. 371v-372r No. 2029. (A) A szöveg élén: MMXXVIIII. C. Az egész szöveg függőleges vonallal áthúzva. 2. ASV. RV. vol. 79. 280r-v No. 2029. (Df. 291 345.) (V) A bal lap­szélen: MMXXIX. K.: ­R.: Mollat V. 429. No. 22 925. 1325. július 29-i keltezéssel. Megj.: Vö. Anjou-okit. II. 929—936. sz. A {} zárójelbe tett szavak helyett a szövegben etc. áll. A szöveget Érszegi Géza gondozásában közöljük.

Next

/
Thumbnails
Contents