Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
coram nobis submisissent, tali pena interiecta, quod si qua partium arbitrium predictorum dominorum et nobilium virorum, visis prius instrumentis utriusque partis non acceptaret. abs(pie iudicis portioné in decem marcis ante litis ingressuni deponendis convinceretur eo facto, et memorati domini ac nobiles viri feria sexta proxima post yigesimum secundum diem festi Pasche Domini in cimiterio dicte nostre ecclesie consedentes, partiumque instrumentis per omnia revisis et perlectis arbitrati et tandem ad nos re versi, unanimiter et consona voce, presentibus ipsis partibus, nobis retulissent isto modo, quod ipsi visis et iutellectis omnibus instrumentis et universis literarum munimentis utriusque partis, deum habendo pre oculis, taliter inter partes predictas arbitrati extitissent: quod quia prenominata possessio Tur memoratorum filiorum Thome filii Ders omni iuris vigore fore et ad ipsos pertinere dignosceretur, ipsam possessionem eisdem filiis Thome dimisissent perpetuo et pacifice possidendam ; quia vero prenominatus Nicolaus filius Andree dotem et res parafarnales (így) sororis sue, videlicet quondam uxoris antedicti Nicolai filii Ders, proximi sepedictorum filiorum Thome, in eadem possessione Tur habere cerneretur, ideo arbitrando commisissent, quod in quindenis residentie tunc instantig exercitus domini nostri regis, 1) accepto testimonio nostro, adductis secum probis et nobilibus viris, partes vei earum legitimi procuratores ad sepedictam possessionem Tur accedentes, ipsam secundum regni consuetudinem cum omnibus suis utilitatibus deberent facere estimari, et demum facta ipsa estimatione, in terminis per nos dandis ipsi filii Thome dotem memorate nobilis domine uxoris predicti Nicolai filii Ders et sororis ipsius Nicolai filii Andree, prout regni consuetudo requireret, coram nobis solvere tenerentur; ita videlicet, quod si estimatio ipsius possessionis ad quinquaginta marcas se extenderet, bene quidem, alioquin in quantum minus estimaretur, extunc supplementum ipsaKétségkívül I. Lajos királynak 1356. aug. havában Velencze ellen indított hadjáratáról van szó, melynek residentiája Knauz adatai szerint (Kortan, 259. 1.) 1357. márcz. 29-re (ad quindenas diei medie Quadragesime) volt kihirdetve. 1356. máj. 20.