Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
quarta pars prenominatarum possessionmn predicti magistri Johannis de Chythnik, vei minor, conscientiose viderent et diligenter conspicerent; et si predicta medietas eiusdem possessionis Kwy nominate in tanta quantitate esse, sicut predicta quarta pars prenominatarum possessionmn ipsius magistri Johannis de Chythnik, per eosdem quatuor probos viros presentibus predictis hominibus regiis et testimoniis predicti capituli Agriensis inventa fieret, tunc eandem medietatem pro ipsa quarta parte ipsarum possessionum eidem magistro Georgio et per eum suis successoribus committerent et relinquerent perpetuo possidere et habere; si vero eadem in minori quantitate et utilitate 'ac valore inventa fieret, tunc defectum eiusdem idem magister Petrus de Chythnik de aliis possessionariis portionibus dicti Johannis ad eandem possessionem Kwy pertinentibus et spectantibus, eidem magistro Georgio et per eum suis successoribus, presentibus predictis hominibus regiis et testimoniis ipsius capituli ecclesie Agriensis ac eisdem quatuor probis viris, supplere teneretur. His peractis, partes prenotate personaliter vei per legitimos procuratores ipsarum in ipsum capitulum Agriense cum eisdem regiis et ipsius capituli Agriensis hominibus accedere, et premissam possessionariam compositionem et ordinationem coram eodem capitulo ratificare et super ipsa ratificatione literas eiusdem capituli emanari facere tenerentur, prout partes predicte se ad omnia premissa et singula premissorum sponte obligarunt coram nobis. Seriemque omnium premissorum cum totius peracti negotii processu ad octavum diem dictarum octavarum festi Pasche Domini per partes in literis dicti capituli Agriensis nostro iudiciario examini volumus reportari. Dátum in Wissegrad, duodecimo die termini prenotati, anno Domini Millesimo CCC m o quinquagesimo nono. 1) 1359. máj. 5. 135 9. márcz. 24. Er. hártyán, hátlapján pecsét nyomaival. Orsz. Lt. (N. R. A. 1538. 57.) dipl. oszt. 4835. Az országbíró néhány nappal utóbb, 1359. márcz. 28-án kelt levele szerint Csetneki Péternek mindazon bírságok bírói részét, a melyekben Bebek György ellenében elmarasztaltatott volt, úgymint »duas partes universorum iudiciorum, in quibus in presentia comitis Nicolai de Zeech