Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
de Vgud suo et fratrum suorum prescriptorum nomine, medietatem dicte possessionis Zyman, et non totaliter, ut famulus eorum in facie prescripte possessionis fecisset, contradixisset coram ipso quantum ad statutionem; quas quidem dominas prescriptas et filios Chenik contra sepenominatum magistrum Georgium die et loco prenotatis ad presentiam sue maiestatis citavissent, octavas festi Pentecostes proxime timc vejit uras partibus pro termino comparendi coram ipso assignando. Quibus quidem literis dicti capituli ecclesie Jauriensis super statutione dicte possessionis Zyman prelibato domino nostro regi rescriptionalibus exliibitis et earum tenoribus revisis ac partibus suo modo explicatis, prelibatus Bartliolomeus filius Michaelis respondit eo modo, quod licet prelibatus magister Georgius filius Nicolai filii Hectoris dictarn possessionem Zyman vocatam, in comitatu Wesprimiensi existentem, nomine possessionis iiominis sine iierede decedentis a regia benignitate premissis módis sibi perpetuo dari et conferri postulaverit, tamen eadem possessio Zyman vocata sibi ratione patruelis fraternitatis iure hereditario pertinerét et nunquam regie [maiestati] in aliquo pertinuisset et deberet attinere ; et ibidem ad suorum verborum certius documentum quasdam literas vestras inquisitionales, prelibato domino nostro regi ob suum literatorium preceptiun rescriptionales, feria quarta proxima post festum Nativitatis beate virginis, anno proxime transacto emanatas nobis demonstravit, declarantes inter cetera : quod cum vos receptis literis regalibus, cum Petheu rufo de Choltha homine regio, magistrum Johaimeiii clericum chori vestri ad infrascriptam inquisitionem faciendam pro testimonio fide dignum transmisissetis, tandem iidem ad vos reversi, vobis concorditer retulissent, quod ipsi feria tertia proxima post festum Nativitatis beate virginis nunc preteritum in comitatu Wesprimiensi in possessionibus seu villis in circuitu eiusdem possessionis Zyman existentibus et alias ubique, a nobilibus dictarum possessionum et ab aliis cuiusvis status et conditionis hominibus, necnon personis ecclesiasticis, sacerdotibus videlicet et clericis, huiusmodi scivissent veritatem, quod prelibatus Sinka filius Marci condam de eadem 1357. jun. 4. 1358. Bzept. 12. 1358. szept. 11.