Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

mitis Nicolai proposuerat eo modo, quod possessio Obud vocata ac tertia pars possessionis Zalona vocate, que condam posses­siones Nicolai et Matheus filiorum Johannis filii Dionysii filii Thekus de dicta Zalona, generationum suarum sine herede decedentium fuissent, apud ipsos filios Lorandi existerent et haberentur, que quidem tamen possessio Obud et dicta tertia pars sibi iuxta seriem et formám literarum privilegialium magni­fici viri condam domini Wyllermi palatini bone memorie ele iure deberent pertinere, quas re habere voluerat a Ladislao, Bartholomeo et Stephano prenotatis; quo audito, prefati ma­gister Ladislaus et Bartholomeus pro se personaliter, pro ipso autem Stephano Petrus de Gama cimi procuratoriis Iiteris pre­dicti conventus de Jazow exsurgentes, se et ipsum Stephanum super dicta possessione Obud et ipsa tertia parte dicte posses­sionis Zolona instrumenta efficacia habere et eadem in termino eis per ipsum comitem Nicolaum dando posse exhibere affinna­rant; unde his perceptis, ipse comes Nicolaus Drugeth una­cum baronibus regnique nobilibus cum eodem in iudicio seden­tibus commiserat iudicando eo modo, quod predicti filii Lo­randi in octavis festi Pasche Domini tunc proxime ven­turis universa sua instrumenta super dicta possessione Obud et tertia parte dicte possessionis Zalona confecta, contra ipsum magistrum Egidium. prefatas literas privilegiales domini Wyllermi palatini et etiam alia instrumenta sua si qua super eisdem possessionibus haberet confecta coram eoclem comite Nicolao Drugeth producere debentem, exhibere teneren­tur, quibus visis. ipse comes Nicolaus iudieium et iustitiam facere valeret inter partes, ordine iuris observato ; et cum ipse instrumentales exhibitiones ab eisdem octavis festi Pasche Do­mini de partium proeuratorum voluntate iuxta seriem et con­tinentiam literarum prorogatoriarum eiusdem comitis Nicolai ad octavas festi beati Jacobi apostoli prorogative de­venissent, tandem ipsis octavis festi beati Jacobi apo­stoli occurrentibus, medioque tempore eodem comite Nicolao Drugeth, vocante deo celi cui humane imbecillitatis ratio ne­quit obviare, viam universe carnis ingresso, preclictoque domino nostro rege favente salvatoris clementia honore dicti iudicatus curie sue personam eiusdem comitis Nicolai de Zeech subli­1355. ápr. 12. 1355. aug. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents