Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

Vyllermi tunc comitis (lc Zepus et de Sarus ab altéra, coram ipso domino Johanne palatino personaliter constituti, median­tibus et componentibus probis viris, ex iudiciaria permissione ipsius domini Johannis palatini se taliter concordasse retulis­sent, quod super omnibus iniuriis, dampnis, nocumentis, eontro­versiis, item causis et causarum articulis usque tunc inter ipsos quoquomoclo illatis et ventilatis, sibi invicem per eosdem ex­titisset per omnia satisfactum, altér alterum super premissis reddens perempniter expeditum, tali modo, quod iidem Beke et Emericus filii Thome tertiam partém possessionis Heym vocate, in comitatu de Wyuar existentis, iure hereditario ipsos Nicolaum et Thomam contingentem, mediantibus Iiteris ma­gistri Beke condam viceeomitis magistri Philippi comitis de Seepus et de Wyuar et iudicum nobilium de Wyuar inter ipsos divisam, iu quindenis (festi) beati Michaelis archangeli tunc venturis cum privilegialibus Iiteris capituli ecclesie Agriensis tenerentur affirmare. Ex continentiis autem tertie litere, videlicet prefati capituli ecclesie Agriensis in predicto anno Do­mini M m 0 CCC m 0 XX 0 nono emanate lucide haberi cernebatur, quod Nicolaus, Thomas ac Matheus filii comitis Pethenye ex una parte, et Beke ac Emericus filii Thome filii Benedicti ab altéra, nobiles de Heym, coram ipso capitulo Agriensi perso­naliter constituti, proposuissent viva voce, quod licet a multis temporibus ex causis diversis, et specialiter super tertia parte possessionis Heym vocate, in comitatu de Wyuar existentis, coram magnificis viris Lamperto condam iudice curie domini nostri regis bone memorie, et Philippo condam palatino, nec­non magnifico viro Johanne Druget tunc palatino, lis, contentio et controversia mota fuisset inter ipsos et exorta, ut omnis contentio et discordia inter partes sedaretur, per amicabilcm compositionom proborum virorum ad talem pacis et concordie unionem devenissent, quod iidem Beke et Emericus filii Thome dictam tertiam partém possessionis Heym antedicte, super qua etiam iidem Beke et Emericus pro quibusdam iniuriis et indebitis processibus eorum contra eosdem Nicolaum, Thomam et Matheum capitali sententia et in amissionibus possessionum suarum universarum extitissent condempnati, eisdem filiis Pethenye et successoribus eorum tanquam ipsorum ius et pro­1329. oÜTl-S.

Next

/
Thumbnails
Contents