Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

253. 1358. nov. 9. A szepesi káptalan előtt Görgei Arnold fia Illyés és leánya Margit, ennek leányi negyede s az atyjok javaiból őt illető minden egyéb jogok dolgában egyezséget vallanak, Nos capitulum ecclesie beati Martini de Scepus, memorie commendamus, quod Elias filius Arnoldi de Gargow ab ima, ac nobilis domina Margaretha soror eiusdem Elie uterina parte ex altéra coram nobis personaliter constituti, super iure pos­sessionario et etiam quarta puellari et omnibus aliis iuribus ipsam dominam de universis possessionibus predicti Arnoldi patris sui et niuic apud manus eiusdem Elie habit is contingen­tibus modo qualicunque, taliter concordarunt per proborum et nobilium virorum ordinationem, quod idem Elias solvit eidem domine pretextu iurium suorum predictorum viginti florenos auri, et insuper unam curiam integram in Nemethgargo adiacentem, in qua quidam iobagio Marcus nomine inhabitasset, cum vero dominio ipsius et omnibus utilitatibus et pertinentiis ad ipsam spectantibus dedit, tradidit et contulit domine pre­dicte libere et absque solutione alicuius pecunie, et specialiter solut.ione auri ipsam curiam annis singulis contingenti, quam facere et solvere in perpetuum idem Elias per se et suos succes­sores assumpsit, perpetuo et in filios filiorum heredumque suorum per successores possidere, tenere et habere; assiun­pmens eandem dominam et suos heredes ratione ipsius curie et suarum utilitatum ab omnibus impetitoribus, suis propriis laboribus et expensis expedire et in dominio ipsius contra quos­libet conservare. Vice versa vero eadem domina ratione omnium premissorimi suorum iurium ipsum Eliam et suos successores dimisit expeditos, solutos et quietos; hoc non pretermisso, quod si eadem domina vei sui successores temporis in processu eandem curiam obligare et ven dere intenderent, extunc eidem Elie vei suis successoribus obligare aut vendere deberent pro tanta peeunia, quantam homines extranei darent pro eadem ; quod si idem Elias vei sui successores ipsam pecuniam dare recusarent, domina et sui successores predicti aliis quibus vei­lent, obiigandi vei vendendi liberam haberent facultatem;

Next

/
Thumbnails
Contents