Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

1345. Ápr. 30. Domini M m 0 CC€° XL m o quinto, sabbato proximo post festum beati Georgii martyris in Wissegrad ema­natas nobis presentavit, inter cetera declarantes, quod ma­gistri Clemens et Laurentius filii magistri Rykolphi de Torkw, suis ac predicti patris et fratrum suorum nominibus ad sue regalis celsitudinis accedendo presentiam, sue maiestati queru­lose declarassent, quod iobagiones ipsorum ubilibet et in quibus­libet eorum possessionibus existentes, ac servientes inpossessio­nati more aliorum iobagionum in possessionibus eorum commo­rantes, ad presentiam nonnullorum iudicum et iustitiariorum regni sui in causis quibuslibet, maioribus .videlicet et miuoribus, contra libertatém regni sui per quoslibet homines sepe sepius citarentur, resque et bona eorumdem prohiberentur, nulla prius iustitia ab ipsis et eorum officialibus, ut esset conveniens, postulata; propter quod possessiones ipsorum desolationes et devastationes non modicas paterentur; petentes sibi super his provideri remedio opportuno. Unde quia libertás regni sui id requireret, ut quilibet querelantes ex parte iobagionum quorum­libet et servientum inpossessionatorum in quibuslibet causis, exceptis furtis, puplicis (így) latrociniis et causis criminalibus, prius a dominis eorum vei ipsorum officialibus iustitiam debe­rent postulare, pro eo idem dominus noster rex inter ceteros regni sui iudices et iustitiarios firmo nobis dabat sub precepto, quatenus iobagiones predictorum magistrorum Rykolphi et filiorum suorum, ac servientes inpossessionatos in eorum pos­sessionibus more aliorum iobagionum suorum ubique existentes, contra libertatem regni sui in causis quibuslibet, exceptis pre­missis furtis, puplicis latrociniis et causis criminalibus, iudicare vei nostro iudicio astare nullatenus compelleremus, nec res et bona eorumdem prohibere(mus); si qui vero aliquid actionis contra ipsos iobagiones et servientes inpossessionatos eorumdem magistrorum Rykolphi et filiorum suorum more aliorum ioba­gionum in possessionibus suis commorantes haberent, in pre­sentia eorumdem vei officialium ipsorum exsequerentur iustitia mediante ; et si iidem magistri Rykolphus et filii sui in reddenda iustitia negligentes quibuspiam fierent, non dicti iobagiones et servientes inpossessionati, secl iidem domini eorum vei ipsorum officiales ad suam regalem vei orclinarii iudicis eorum presen-

Next

/
Thumbnails
Contents