Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

personaliter constituta, est confessa viva voce, quod universas suas possessionarias portiones, ipsam tam in dicta Crig quam alias ubique contingentes, cum vero dominio ipsarum et omni­bus et singulis utilitatibus et pertinentiis suis, quibus liucusque tenuisset easdem et possedisset, Paulo, Johanni, Mathie, Nicolao, Michaeli et Petro filiis suis ac eorum heredibus lieredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irrevocabiliter dedisset et assignasset ac dedit et assignavit coram nobis, possidere, tenere et habere; nil iuris, nil proprietatis nilque dominii sibi exnunc inantea reservando in eisdem, sed totum ius et proprie­tatem earumdem transferendo in filios suos supradictos. Presentes cum nobis reportabimtur, in formain nostri privilegii redigi faciemus. Datiun quarto die festi Omnium Sanctorum, anno Domini M m 0 CCC m 0 L m o octavo. Er. hártyán, hátlapján pecsét nyomaival. N. Muzeum. 248. Visegrád, 1358. nov. 8. Vilmos egri prépost, királyi titkos kanczel­lár, XII. Benedek pápának a megöltek eltemetése tárgyában 1335. aug. 13-án kelt bulláját a fő- és alesperesek részéről azóta is tapasztalt visszaélések megszüntetése czéljából a királyné paran­csára átiratban adja ki a panaszosoknak. Nos Wylhelmus prepositus ecclesie Agriensis, comes capelle et secretarius cancellarius domini Lodovici dei gratia regis Hungarie, memorie commendamus, quod cum reginali excellen­tie plurimi sui regnicole gravem porrexissent querimoniam super eo, ut archidiaconi et vicearchidiaconi de sepultura hominum «{uocunquemodo interfectorum marcam exigendo, ipsis et ad eos pertinentibus maximam inferrent continue iniuriam atque dampnum, et in hoc sibi remedium a maiestate reginali impar­tiri supplicassent, ipsa reginalis celsitudo de remedio in hac parte eis subvenire attendens, in conservatorio regali literas papales tenoris infrascripti per nos requiri, et earum eopiam de verbo ad verbum cuilibet petenti sub sigillo regio, quo pretextu dicti honoris nostri, scilicet comitatus capelle regie utimur, 1358. nov. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents