Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

exhibere. Quarura tenore perlecto, cum prenominatos Fabia­jiiun et Johannem filium smun, 1) legitimos procuratores pre­dicti magistri Johannis filii Mark, potestate iudieiaria semel, secundo et tertio idem Nicolaus banus requisitos habuisset, utrum contra prenominatum privilégium capituli Cazmensis ecclesie modo quo supra per ipsum magistrum Johannem falsi­ficatum vellent in aliquo verbo reprehensivo obviare aut eius falsitatem comprobare vei ne, iidem Fabianus et Johannes legitimi procuratores eiusdem Johannis [filii Mark] delibera­tivo consilio ad iudiciariam rcquisitionem ipsius domini Nicolai bani respondissent, quod in nullo verbo reprehensivo eidem privilegio vellent obviare, nec in aliquo ipsum falsifieare inten­derent, sed in suo vigore emanatum fuisse auctoritate premissa procuratoria reliquissent coram domino Nicolao bano prenotato. Unde idem dominus Nicolaus banus auditis [partium propo­sitioni]bus, visis et perlectis instrumentorum et literarum utrarumque partium tenoribus, quia prenominatus magister Johannes filius Mark memoratam possessionem, ubi capella in honore sancti Thome apostoli esset constructa, in Worbona habitam, nomine sui iuris hereditarii ab eodem magistro Ste­phano filio Mykch condam bani requirebat, asserendo eam per ipsum magistrum Stephanum potentialiter detineri, idem­que magister Stephanus ex premissorum instrumentorum vigore ab ecclesia beate virginis de Glogoncha et eius prepositis et cruciferis sancti sepulchri dominici sepefatam possessionem T ubi capella beati Thome apostoli esset constructa, in Worbona habitam, nomine prediali se habere et conservare, ac metas eiusdem possessionis innovasse et erexisse ex permissione et consensu magistri Mark patris eiusdem Johannis, lucidissime denotasset, prout in predicto privilegio capituli Cazmensis ecclesie plenius mete eiusdem continentur, pro eo cum nobilibus regni et discretis viris dominis Johanne de Gercha, Dionysio de maiori Kemlek, Benedicto Zagrabiensi archidiaconis, et Johanne custode Zagrabiensis ecclesie, cum eodem domino Nicolao bano in iudieio sedentibus, idem dominus Nicolaus banus adiudicando commisisset memoratam possessionem in Az eredetiben hibásan : filios sttos.

Next

/
Thumbnails
Contents