Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
secare et excidere valerent pro hedifieiis (így) domorum et igne eisdem convenientia, sed vendere non possent de eadem; si vero in venditione ipsa comprehensi fierent, extunc res talium tunc apud cos rcpertas ipse magister Nicolaus vei officialis suus auferre valeret atque posset; voluissent autem partes predicte et assumpsissent, prout etiam in dictis literis nostris contineretur, ut si qui filii, filie, fratres et successores ipsarum partium, qui scilicet compositionarie ordinationi supradicte non interfuissent, ipsam possessionariam ordinationem et pacem temporis in processu infringere et retractare attemptarent, extunc talis pars ab huiusmodi filio, filia, fratre vei successore suo partém alteram, que scilicet inquietaretur et a qua premissa requirerentur, expedire teneretur propriis suis laboribus et expensis. Cursus vero metarum predictam sessionem et terram retro ipsam habit am, necnon terram ad alterum dimidium laan sufficientem distinguentes dinoscerentur esse tales: Prima meta inciperet citra fluvium Krumpah a parte ipsius occidentalr in duabus terreis metis, et inde transiret directe ad occidentem ad parvum spatium ad pedem montis ad duas terreas metas, de quibus reflecteretur ad meridiem et ascenderet ad duas terreas metas circa finem cuiusdam orti situatas, de quibus ad eandem plagam currens, descenderet ad duas metas terreas exutraque parte cuiusdam rivuli in quodam parvo prato de dicto fluvio Krumpah per fossatum excepti, et in eodem rivulo seu fossato ascendens parvum ad eandem plagam meridionalem, exiret ad duas terreas metas, de quibus in fine seu pede montis predicti directe \ersus meridiem transiens veniret ad metas Gytnichbane, uude reflecteretur et circa metas eiusdem Gylnich ascenderet versus occidentem ad metas civitatis Olasy ; hine reflecteretur et circa metas eiusdem civitatis Olasy per valles, montes et colles transiret ad septemtrionem ad quendam montem et secundam rupem Wysensteyn nominatum, de quo reflecteretur et directo cursu versus orientem descenderet ad duas terreas metas, de quibus adhuc descendens ad quandam A szó olvasása nem egészen bizonyos ; a secundam {= sequendam) talán úgy érthető, hogy a határvonal a hegy után következő sziklához húxódik-