Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

ut premissa possessionaria divisio inter ipsum et predietum magistrum Nicolaum de Peren iuxta seriem et continentias literarum comitis Pauli olim iudicis curie regie predictarum fieret et perficeretur suo modo, quia ipse in eadem possessionaria divisione eo modo stare et in nullo de serie et statu eiusdem resilire et exire intenderet, de eoque, cur et quare ipsa possessio­naria divisio propter premissas proliibitiones usque tunc inter eos liabitas fieri nequivisset, sibi iustitie complementum imper­tiri postularat; annotatusque magister Nicolaus de Peren re­tulerat eo modo, quod ipse prescriptam possessionariam divi­sionem secundum continentiam et formám predictarum litera­rum comitis Pauli facere et adimplere promptus esset et paratus, et eidem in nullo obviaret, asserens tamen,. quod quia due de premissis possessionibus divisioni inter eos apponendis, vide­licet Korlathuagasa et Potlipruch vocate, ab ipso in forma iudicii forent recepte et alienate, ob hoc eas in ipsa divisione in portionem suam assumpmere, vei in facto ipsarum duarum possessionum id facere et acceptare, quod nos unacum baronibus deliberaremus, promptus esset et paratus. Quibus perceptis, Paulus filius Nicolai pro nobili domina Christina vocata, filia predicte domine Katherine filie Remboldi, ac nobilibus puellis Margaretha et Elisabeth vocatis, filiabus Ilanlc de Woykfalna, cum procuratoriis literis capituli ecclesie Scepsiensis exsurgendo, nobis per modum prohibitionis significare curavit, quod eedem domine divisionem primariam factam dudum iuxta continentiam literarum capituli Scepsiensis inter predietum Petrum filium Remboldi et proximos suos ab una, ac eomitem Nicolaum de Peren et filios suos parte ab altéra, vellent observare, secl pre­dictam secundam divisionem que inter ipsas partes secundum continentiam literarum prefati comitis Pauli fieri deberet, ex parte eorum nollent acceptare. His itaque habitis, cum nos inter easdem partes iuxta con­tinentias premissarum literarum ac etiam secundum asser­tiones et allegationes ipsarum partium in facto premisse pos­sessionarie divisionis iudicium et iustitiam facere voluissemus, mox predicte partes se super facto annotate possessionarie divisionis ad pacis reformationem per nos transmitti postula­rant. Cumque nos easclem partes ad ipsius pacis reformationem

Next

/
Thumbnails
Contents