Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
bulassent. Cursus vero metarum per eosdem Petheu et Donch ostensarum seu demonstratarum esset talis: Príma meta inciperet in quodam fluvio Suetiche vocato, superius quandam clausuram non molendini, sed per ipsum magistrum Jacobum pro separat ione et emissione dicti fluvii ad aliam aquam facta(m), quam idem magister Jacobus fecisse fuisset confessus, ut ipsa aqua in sua posset transire possessione; et circa eundem fluvium in quadani silva per longum spatium versus occidentem transeundo, veniret ad quendam magnmn truncum ilicis quodammodo exuste, sub qua dictarum literarum capituli ecclesie Agriensis predicte continentia metam terream fuisse denotaret, quam tamen metam reperire et videre non potuissent; predicti autem' Petheu et Donch inibi dixissent, quod quia predicta terra nimium aquosa fuisset atque foret, decursus aque metam delevisset eandem; a qua tandem versus septemtrionem girando et iuxta ipsam terram in eadem silva per mod(ic)um spatium eundo, veniret ad quandam parvam vallem Rakathyaser vocatam, quam etiam series dictarum literarum (capituli) ecclesie Agriensis declararet, ubi etiam series ipsarum literarum (capituli) ecclesie Agriensis unum lapidem pro meta esse diceret, sed ibi similiter nullmn lapidem metalem invenissent; sed cum ipsi ab eadem valle que extra ipsam silvam haberetur, ad unam metam ut dixissent lapideam versus possessionem Tasula transire voluissent, prenotatus magister Jacobus a dicta valle cum ipsis ultra transire noluisset, asserendo, quod ipse cum nobilibus de predicta Tasula nullám causam pro tunc habere dinosceretur; dixisset etiam magister Jacobus supradictus, ut tempore prioris reambulationis, quod dictus fluvius non Suetiche, sed Jezeneu vocaretur. Cursus vero metarum per ipsum magistrum Jacobum demonstratarum esset talis: Prima inciperet in eodem fluvio modieum superius eandem primam demonstrationem, et transiret versus dictam plagam septemtrionalem ac dictam possessionem Jenke per silvam et terram campestrem, et veniret ad unam arborem ilicis cruce consignatam et iuxta fluvium Feketepatak existentem, quem tamen fluvium idem magister Jacobus non solum Feketep(at)ak, verum etiam alio nomine, videlicet Kyssuetiche appellari affirmasset, preallegati vero Petheu et Donch ipsum fluvium proxime dictum