Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
exhibere, per quarum tenorem inter cetera manifeste edocebamur: quod ipsum capitulum Agriense receptis Iiteris ipsius domini Ladislai regis, mandatis eiusdem obtemperando, cum Demetrio filio Iwan homine ipsius domini Ladislai regis hominem eorum pro testimonio misissent fide dignum, qui ad ipsum capitulum reversus dixisset, quod prefatus homo regius ipso presente, terram Jenke vocatam et habitatoribus destitutam per veteres metas et antiquas reambulando, presentibus omnibus commetaneis et vicinis suis, cum universis utilitatibus et pertinentiis suis statuisset Dominico, Ladislao, Alberto, Iwanche, Gregorio et Petro filiis Iwan, sub metis et cursibus metarum in eisdem Iiteris dicti capituli seriatim contentis et expressis, et, nullus extitisset contradictor. Quibus quidem Iiteris exhibitis, quia absque reambulatione predictarum possessionum et metarum revisione earumdem inter easdem partes congruo modo finem facere non poteramus, et ad huiusmodi possessionariam reambulationem et metarum revisionem homines regii et testimonia prefati capituli Agriensis necessario debuerant destinari, ideo amicis nostris, predicto capitulo Agriensi literatorie scribentes, eorum amicitiam petieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimoniis fide dignos, quibus presentibus Demetrius filius Johannis de Hozwmezeu, Vei Laurentius de Lezna, aut Ladislaus filius Nat a de Kanalad, sive Petheu filius Johannis de Mykctc, aut Emericus filius Zodor de Nogmezou pro parte predictorum Petheu et Donch actorum, item Michael filius Andree de Zelmench, vei Petrus filius Both de Bathhaza, aut Johannes filius Dominici de Cliechyr, sive Paulus filius Johannis de Palagh, seu Ladislaus filius Bathyz de Helmech pro parte predicti Jacobi in causam attracti, aliis absentibus, homines regii, in octavis festi Pasche Domini tunc venturis, ad facies predictarum possessionum, vicinis et commetaneis suis legitime universis inibi convocatis et partibus vei earum legitimis proeuratoribus presentibus accedendo, predictisque Iiteris dicti capituli Agriensis metas in se continentibus per predictos Peteu et Donch vei procuratorem eorum in specie sub capite sigilli nostri inibi exhibitis, primo predictam possessionem Jenke nominatam 1353. ápr. 8.