Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
ct civibus dedisset et vendidisset, similiter in filios filiorum suorum perpetuo possidendum ; huiusmodi obligatione mediante, ut si proeessu temporum ipse Johannes filius Pauli ratione ipsius fundi curie per quempiam molestaretur, i)i facto calumpnie convinceretur eo facto. Quarum visis tenoribus, idem Torda dixit isto modo, quod licet prefati Kosa iudex et Johannes filius Hermani exhibitione predictarum literarum patentium eorumdem iudicis, iuratorum et civium de Bors, prefatum fundum curie per annotatuin Petrum filium Emerici filii Torda, fratrem suum patruelem, requisitum fuisse ac postmodum prelibato comiti Johanni filio Pauli venditum extitisse comprobarunt, tarnen quia prefatus Thomas dictus Torda fráter suus uterinus, annotatus vero Petrus filius Emerici fráter suus patruelis extitisset, idc-o nec ipse Petrus filius Emerici dictuin fundum curie iuridice pro se requirere, nec etiam cuiquam alteri vei aliis aliquibus vendere et alienare potuisset iustitia mediante. Quibus perceptis, cum nos eosdem Kosa iudicem et Johannem filium Hermani cives de Bors super eo, ut dum in ipsa Borsiensi civitate venditio alicuius loci sessionalis fieret, eidemque venditioni et emptioni dicti loci sessionalis per unius anni et unius diei spatium per quempiam non contradiceretur, iuxta 'ritum et. consuetudinem civitatis Budensis, transactis ipsis uno anno et uno die post diem venditionis et cmptionis antedicte haberet quisquam ipsum locum sessionalem requirendi facultatem vei ne, 1) necnon super eo, utrum prelibatus Thomas dictus Torda vivente ipso aut moriente annotatum locum suum sessionalem prescripto Petro filio Emerici fratri suo patrueli dederit vei legaverit, et in eo aliqua ipsi habeant instrumenta, qualium etiam instrumentorum vigoribus mediantibus prescriptus locus sessionalis ad manus eorumdem Kosa iudicis et Johannis filii Hermani devenit, infactoque cmptionis eiusdem literalia habeant aliqua instrumenta nec ne, ut nostro ineumbit officio, legitime habuissemus requisitos : iidem Kosa iuclex et Johannes filius Hermani prescriptam legem civitatis Budensis, ut facta venditione et cmptione alicuius loci sessionalis, si per unius anni V. ü. Ofner StadtrecM, 360. Michnay-Lichner kiad. Po/sony, 1845. 189—190. 11