Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

nes possessionarias se conservare et habere, nec eosdem Geor­gium et Andreám se exclusisse a portionibus eorum allegarimt; et licet prefatus Christophorus avus eorumdem Georgii et An­dree extiterit, ipsamque terram duorum aratrorum premisso modo obtinuerit, ut dicte litere exprimebant, verum tamen predicti Georgius et Andreas, Lorandus et Thomas generatio­nali proximitate invicem se annecti allegabant, eandem terram Jecz sibi communiter ab antiquo pertinere, et eandem terram Jecz parve quantitatis existere asserebant. Idcirco volentibus partibus et sponte assumentibus, unacum vicecomitibus et iudi­cibus nobilium iuratisque assessoribus, necnon universitate nobilium dictorum utrorumque comitatuum decrevimus iudi­cantes, quod homo noster sub testimonio capituli ecclesie Albensis, per ipsum Albense capitulum ob literatorium regale edi(c)tum ad quelibet negotia congregationum nostrarum per totum ambitum regni celebrandarum destinato, predictam teiTam Jecz in duas divideret partes coequales, quarum unam partém eisdem Georgio et Andree, aliam vero dimidietatem prefatis Lorando et Thome statueret et relinqueret perpetuo possiden­dam et habendam; et quia ad ipsius possessionis bimembrem divisionem inter predictas partes faciendam homo noster sub ipsius capituli testimonio erat necessario transmittendus, idcirco utrisque partibus petentibus, cum nos Jacobum filium Domi­nici de Koxa, hominem nostrum, unacum Andrea filio Petri, testimonio eiusdem capituli Albensis, ad dividendam et statuen­dam dictam possessionem Jecz inter ipsas partes faciendam 1) destinassemus, demum iidem ad nos reversi, partibus presenti­bus, nobis concorditer retulerunt, ut ipsi feria quarta, videlicet tertio die premisse nostre congregationis, ad faciem dicte possessionis Jecz accessissent, vicinis et comme­taneis suis universis convocatis partibusque presentibus, eandem in duas divisissent partes rectas et equales, quarum unam partém a parte orientali habitam prenominatis Georgio filio Johannis et Andree filio Nicolai cum omnibus suis utilitatibus, terris scilicet arabilibus, pratis, silvis, nemoribus, aquis et aliis quibusvis utili­1358. okt. 3. r) A szerkezet szerint itt a faciendam szónak semmi helyes vonat­kozása nincsen.

Next

/
Thumbnails
Contents