Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

ut ipsi filii Bagus, Dominicus filius Andree, Nicolaus filius Ladislai et Stephanus filius Thome ujniversa] eorum instru­[menta, si q]ua super eadem possessione haberent confecta, in eodem die medii Quadragesime similiter exhibere tenerentur coram nobis, quibus visis iudieium et iustitiam facere valere­mus inter partes, prout fieret opportunum. Tandem ipso die medii Quadragesime adveniente, pre­dictis Dominico filio Andree et Stephano filio Thome non venientibus nec mittentibus, prefati Georgius personaliter ab una, Ladislaus filius Bagus similiter pro se personaliter et. pro Nicolao filio eiusdem Bagus cum procuratoriis Iiteris capituli ecclesie Transsilvane (parte ab altéra) ad nostram accedentes presentiam, Pangratium filium Andree et Nicolaum filium Ladislai ab hoc seculo migratos fore asserendo, licet prefatus Georgius dicta literalia instrumenta sibi exhibere commissa promptus exhibere fuerit et paratus, tamen quia preseriptus Ladislaus filius Bagus se et eundem Nicolaum fratrem suum dicta eorum instrumenta absque presentialitate et interes­sentia eorumdem Dominici filii Andree et Stephani filii Thome exhibere non posse indicabat, ideo ipsas instrumentales exhibi­tiones (ad octavas festi) beati Georgii martyris tunc venturas duxeramus prorogandas, ut idem Georgius filius Johannis prefatos Dominicum et Stephanum filium Thome per formám legitime citationis vei aliter quomodocunque posset, in nostram presentiam adducere teneretur. Cumque premisse instrumentales exhibitiones ac etiam statutio eorumdem Domi­nici et Stephani ab eisdem octavis festi beati Georgii mar­tyris quibusdam prorogationum cautelis intervenientibus ad octavas festi beati regis Stephani iuxta continen­tiam literarum nostrarum prorogative devenisset, denique ipsis octavis festi beati regis Stephani occurren­tibus, quia predictus dominus noster rex per magistrum Nicolaum filium Dominici de Wesen nobis firmis dabat in mandatis, ut ipsam causam ad presentiam magnifici viri domini Nicolai Konth regni Hungarie palatini et iudicis eomanorum eo modo transmitteremus, quod ipse dominus Nicolaus palatí­nus in congregationibus suis generalibus, ubi decens et oppor­tunum fieret, de causis partium et processibus earumdem sciret 1358. máj. 1. 1358. aug. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents