Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

ecclesiarum, in eisdem Iiteris inquisitoriis contentis, feria sexta proxima ante festum beate Katherine virginis et mar­tyris tunc preterita, ab omnibus a quibus licuisset et decuisset, specialiterque a vicinis et commetaneis cuiusdam possessionis Lomyzlopataka vocate, de infrascriptis diligenter et conscientiose talem scivissent veritatem, quod preallegati Nicolaus et Ladislaus filii Bagus, Stephanus filius Thome, Dominicus filius Andree et Nicolaus filius Ladislai nobiles de Osdyan, eo tempore quo in anno proxime preterito memoratus Georgius filius Johannis ima nobiscum sub Teruisio in exercitu regio affuisset, 1) memoratam terram seu possessionem ipsius Georgii Lomyzlopataka vocatam, quam quidam in illis partibus Mortonspanlehotaya mmcuparent, propria ipsorum auctori­tate occupassent, iam domos super eadem construentes, quas quidem domos fide vidissent oculata; in cuius quidem tamen terre pacifica possessione pretaxatus Georgius a pluribus tem­poribus retroactis usque ad transitiun suum in dictum exerci­tum regium quo supra factum perstitisset. 2) Quarum literarum exhibitionibus factis, prefatus Georgius filius Johannis pre­misse potentiarie occupationis dicte possessionis Lomyzlo­potaka vocate ratione per eosdem se informari postularat, iure admittente. Quibus auditis, prefatus Nicolaus filius Bagus, Domi­nicus filius Andree ac Nicolaus filius Ladislai pro se persona­liter, et pro aliis predictis cum procuratoriis Iiteris capitulo­rum Agriensis et Transsilvane ecclesiarum exsurgendo, respon­derant ex adverso, quod predicta possessio quam idem Georgius filius Johannis suam esse assereret et hoc nomine Lomyslo­pataka nominaret, ipsorum esset hereditaria, et non hoc nomine Lomizlopataka, sed Lehota vocaretur, et semper priores pre­decessores ipsorum et per consequens ipsi in dominio eiusdem possessionis pacifice perstitissent et perstarent; ac ibidem quamplures literas ad conservationem eiusdem possessionis nobis presentara(n)t. Quibus sic habitis, cum nos eosdem Nicolaum filium Bagus, Dominicum filium Andree et Nicolaum 1357. nov. 24. J) Treviso ostrománál 1357-ben. z) Az eredetiben hibásan: perstetisset

Next

/
Thumbnails
Contents