Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

v nalem euntes et quandam valliculam transeuntes, venissent ad aliam metam terream in una eonvalli vulgo ligeth vocata existentem, in qua una arbor ilicis duorum ramorum haberetur, iuxta quam iidem actores a parte diete possessionis Hudaz aliam novam [metam erexissejnt, ubi tamen tenor dicti privilegii inibi quo supra exhibiti asserit, quod a dicta príma meta versus partém meridionalem per birch curreret, ubi con­tinue essent mete terree, secl tamen ipsi nec dictum birch, nec easdem continuas metas videre potuissent, quo vero actores olim easdem metas ibi fuisse allegassent, sed propter cliutiunitatem temporis per cultores agrorum destructas fore et peraratas recitassent; ubi etiam circa secundam metam pre­dictus magister Stephanus non contradictionis titulo, sed per modiun protestationis meta in eadem ligeth habita non iuxta continentiam dicti privilegii pro separatione earum­dem duarum possessionum Hudaz et Radalh olim ibi erecta fuisset, sed ipsa meta per nobiles et tunc dominos terre sepe­dicte possessionis Radalh pro distinctione duarum partium [eiusdem possessiojnis Radalh cum ceteris metis posite fuissent et erecte, eo quod dicti nobiles olim super iuribus suis inter se contendentes, memoratam possessionem Radalh. et maximé terras et silvas ipsorum usuales in duas partes dividentes, pro separatione earumdem duarum [partiiun] quo supra, erexissent metas supradictas; et Iroc ipse se probaturum velle obtulisset tempore et loco ad id opportunis; qui quidem etiam magister Stephanus unum birch versus dictam possessionem Hudaz stans eis indicando retulisset, quod cursus metarum iuxta conti­nentiam d[icti privile]gii ipsum birch haberetur, sed dicti actores hoc tacite et fraudulenter postergantes, ad inetas prelibate possessionis Radalh intravissent; prelibati vero filii Nicolai e converso iuxta verum tenorem dicti privilegii ipsas metas ibi esse allegassent; a quo quidem secundo loco [similitejr per adductionem dictorum actorum ad eandem plagam meridio­nalem per ligeth et terras arabiles satis per largum spatium euntes et ad quoddam birch ascendentes, venissent ad duas metas terreas antiquas, unam scilicet a parte diete possessionis Hudaz aliquantuliun [destructjam, et aliam optime stantem, circa quas iidem actores similiter a parte possessionis Hudaz

Next

/
Thumbnails
Contents