Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
ad dictam possessionem suam Ond perpetuo possidendam applicare, residuum vero eiusdem particule terre et montis pretaxatis Michaeli de Manak et domino abbati relinquere et ad dictam possessionem Zeremch similiter perpetuo possidendum adiungere voluissent, tandem idem magister Paulus inibi personaliter comparendo, ipsius terre duorum aratrorum minus viginti tribus iugeribus terre restitutionem et assignationem sibi fiendam inibi noluisset acceptare, asserendo, quod illa particula terre, in qua dictus Michael debitum suum sibi redclere vellet, omnino sua haberetur, fruges etiam et moderné segetes sue essent in facie particule terre supradicte, et quod etiam mete per ipsum magistrum Michaelem ostense non dicte Zerench, sed sue possessionis Ond haberentur, et ideo quod suum proprium esset, nomine alterius proprietatis ad se recipere nollet quoquo modo ; e converso autem pretactus magister Michael ipsas tres metas angulares fore et eisdem tribus possessionibus, Zerench, Maad et Ond separare debereastruxisset. Unde ipsi postmodum per adductionem sepedicti Pauli filii Johannis actoris versus dictam possessionem Zeremch declivo modo procedentes, venissent ad quatuor metas terreas quasi inter plagas orientalem et meridionalem, sed tamen similiter a parte possessionis Maad adiacentes, quas idem magister Paulus veras metas, unamque ex eisdem suam esse allegasset; dixisset etiam, quod a dictis quatuor metis directe versus plagam occidentalem alie mete haberentur, usque quas ipse a dicto loco, m quo preallegatus magister Michael suam fecisset demonstrationem, in quadam primaria reambulatione ipsas particulam terre litigiosam et montis, nomine suorum iurium fecisset recaptivari. Quibus sic narratis, sepedictus Paulus filius Johannis similiter declivo modo reversus fuisset ad dictam metam inter spinas habitam et per eundem magistrum Michaelem prius demonstratam et prope dictam arborem 2) tremuleam adiacentem, ubi prenominatus magister Paulus dictam terram ad duo aratra minus viginti tribus iugeribus sufficientem, a parte ipsius possessionis Zeremch et quasi a parte meridionali pro x) Az eredetiben hibásan: deberent. 2) Az eredetiben hibásan: arboream.