Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
147. 1358. jul. 9. A vasvári káptalan előtt Ivánczi Ajakas Miklós fiai : János és Miklós, három márka terhe alatt kötelezik magukat, hogy Németfalu és Bitóháza, máskép Miskefalva nevű birtokaikban az erre kitűzött határnapon osztályt fognak tenni egymás között Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendamus, quod magister Johannes filius Nicolai dicti Ayakas de Iwanch ab una, parte vero ab altéra Nicolaus filius eiusdem Nicolai dicti Ayakas de eadem Iwanch coram nobis personaliter constituti, confessi extiterunt oraculo vive vocis eo modo, ut ipsi possessiones eorum Nemethfalu vocatam et Bythohaza alio nomine Myskefolua nominatam, inter se, exceptis locis sessionalibus, terris fimatis et fenetis possessionum earumdem, in quibus divisionem fecisse et habuisse inter eos asserebant, in quindenis festi Assumptionis beate Marié virginis nunc proxime venturis, coram nostro testimonio cum presentibus per nos ad id deputando dividere assumpsissent, imo assumpserunt coram nobis, isto modo et tali obligamine mediante, quod si qua partium ipsam divisionem in dictis quindenis facere vei assumpmere noluerit, extunc pars talis contra partém alteram, ipsam divisionem facere et assumpmere volentem, in tribus marcis denariorum remanebit et convincetur eo facto ; hoc inserto, ut nulla pars partém alteram usque premissas quindenas festi Assumptionis beate Marié virginis citare vei quolibetmodo in litem attrahere, aut aliquid super ipsam partém aquirere possit et valeat. Ad que omnia et singula premissorum partes prescripte sponte se obligarunt coram nobis, vigore presentium mediante. Dátum feria secunda proxima ante festum beate Margarethe virginis et martyris, anno Domini M° CCC m 0 L m o octavo. 1358. aug. 29. 1358. jul. 9. Er. hártyán, hátlapján pecsét nyomaival. N. Muzeum.