Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

146. 1358. jul. 9. A vasvári káptalan előtt Pagyi Miklós fia László és Bodor fia János fiai: Miklós és István, Vas vármegyébm fekvő Bodorfölde, régebben Kontfölde nevű birtokukat örök áron eladják Rumi Gergely és Rumi Doroszló fiainak, Capituluni ecclesie Castriferrei omnibus Christi fidelibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino sempiternam. Quia oblivio inimica est memorie, dignum est, ut omnes legitimi contractus teste scriptura muniantur. Eapropter cunctorum notitie presentium serie declaramus, quod Ladislaus filius Nicolai de Pogh pro se et pro Johanne filio suo in tenera etate constituto et existenti, cuius onus et gravamen, si infrascriptam confessionem et assertionem in toto vei in aliqua sui parte quandocimque processu temporum non acceptaret refutando, super se assumpmendo, 1) item Nicolaus et Stephanus filii Johannis filii Bodur de eadem Pogh ab una, parte vero ab altéra magistri Johannes et Gregorius filii Gregorii, Johannes et Emericus filii Dorozlai de Rum, coram nobis personaliter con­stituti, per predictos Ladislaum filium Nicolai, Nieolaum et Stephanum filios Johannis filii Bodor de Pogh confessum extitit oraculo vive vocis, pariter et assertum eo modo, ut ipsi quan­dam possessionem eorum olim Konthfeulde, nunc vero Bodur­feulde vocatam, in comitatu Castriferrei existentem, que iacet ad orientem ad fluvium Rabe, ad aquilonem vero usque pre­dictam possessionem dictorum filiorum Gregorii et filioruin Dorozlai Rum vocatam, et ad meridiem existit secus terram Zerezmerii, que nunc Iwanfeulde appellatur, ac ad occiden­tem currit et adiacet usque commetaneitatem terre Sennye nuncupate, olim per Nieolaum et Bodor filios Kadar ac predi­ctum Johannem filium eiusdem Bodur, Demetrium et Michaelem filios Nicolai de predicta Pogh pro decem marcis, mediantibus aliis literis nostris, preseriptis Gregorio et Dorozlao filiis Dorozlai pignori obligatam, prout etiam id in eisdem aliis literis nostris J) Helyesebben: assumpsit v. assimpsisset.

Next

/
Thumbnails
Contents