Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
tialis, si secus facerent, statuere assumpserint, sicque ratione non statutionis eorumdem magistrorum Stephani et Akus fratrum ipsius magistri Lorandi ac Stephani et Akus filiorum ipsius magistri Stephani, iamdicti magister Lorandus et Nicolaus filius suus adversus eundem magistrum Ladislaum in dicto gravamine duelli facti potentialis iuxta spontaneam ipsorum obligationem prenotatam convicti extiterint, prout hec et alia eorum assumpta et obligamina in eorumdem palatinorum et capituli Scepsiensis Iiteris multo plenius et prolixius continerentur, 1) tamen nunc idem magister Ladislaus ad instantem eorumdem magistrorum Stephani, Akus et Lorandi, ac barronum (így) et proximorum ipsorum petitionem, premissum gravamen ipsius duelli facti potentie prelibatis magistris 2) Lorando et Nicolao filio suo penitus et per omnia relaxasset, reddendo eosdem super dicto gravamine duelli facti potentialis plenarie expeditos coram nobis. E converso autem prelibati magistri Stephanus et Akus filii Mykch quondam bani ac Stephanus et Akus filii prescripti magistri Stephani filii Mykch bani, preallegatas possessiones Adreanwagasa et Lukua nominatas, in comitatu de Sarus existentes, sub eisdem metis et tenninis quibus vigore literalium instrumentorum dicti magistri Ladislai a possessionibus dictorum magistri Lorandi et Nicolai filii sui ac aliorum separarentur, omnino eatenus, quemadmodum prius prefatus magister Lorandus fráter eorum et Nicolaus filius eiusdem vigoribus dictorum literalium instrumentorum dinoscuntur contulisse, dedissent, donassent et contulissent, imo nostri in presentia tam ex sui parte, quam etiam ex parte filiorum suorum nondum adultorum, honus eorumdem modo premisso super se assumpmentes, dederunt et tradiderunt iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas; nullum ius nullamque proprietatem sibi et eorum successoribus reservantes de eisdem, sed totum ius et dominium quod hactenus in iamdictis possessionibus Adreanwagasa et Lukua vocatis habuissent et habere potuissent in Giletfi Miklós nádor 1355 évi márcz. 18-án kelt oklevelét olv. Fejér: Cod. Dipl. IX. 2. 438—452.11. Az itt tárgyalt per és egyezség eló'zményeire vonatkozó korábbi kiadatlan oklevelek a N. Muzeumban, a Berzeviczy QS. letétében őriztetnek. 2) A másik példányban: magistro.