Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
dominam Margaretham ac Stephanum in ipsam possessionem introduci non permisissent; et ipse eosdem Johannem dictum (de) Chereukuz ac Johannem filium Pauli contra eosdem dominam Margyth ac Stephanum filium Stephani ad octavas festi Epiphanie Domini in facie ipsius possessionis in presentiam ipsius domini nostri regis evocasset, Quarum literarum exhibitionibus factis et perlectis continentiis earumdem, predicta nobilis domina consors Egidii ac Stephanus filius Stephani rationem premisse contradictionis per ipsum Johannem dictum (de) Chereukuz et Johannem filium Pauli assignari postularant, Quibus auditis et perceptis, predictus Johannes de Chereukuz personaliter, predictum autem Johannem filium Pauli pueruin in tenera etate constitutum secum adducendo, coram nobis exsurgendo, allegarat eo modo, quod ipse eandem prohibitionem pretacte possessionarie statutioni pro eo fecisset, quia ipse Johannes filius Pauli fráter suus patruelis existeret et in possessionibus eorum forent indivisi, et ut portiones sue possessionarie a portionibus possessionariis ipsius Johannis filii Pauli per modum divisionis separari valerent iustitia suadente. Et quia predictus Johannes filius Pauli puer propter suam teneram etatem nil ad premissa poterat respondere, nullusque pro eodem respondebat, ipseque Johannes usque quintam revolutionem annualem annos discretionis, ut pro se ipso valeret respondere, attingere possc videbatur, et ex eo predicta domina consors Egidii ac Stephanus filius Stephani in domínium quarte partis possessionariarum portionum predicti Bartholomei, ratione quarte filialis predicte domine Elene filie ipsius Bartholomei, matris prefate domine Margarethe et ave predicti Stephani, usque premissam quintam revolutionem annualem nobis et nobilibus regni in iudicio nobiscum assidentibus introduci et statui debere cernebantur, ideo honorabili capitulo ecclesie Budensis, amicis nostris, literatorie scribendo, eorum amicitiam requisieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Michael filius Johannis de Berzel, aut Ladislaus filius Johannis de Heryd, vei Petrus filius Stephani de Karthal, sive Bodou 1357. jan. 13.