Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
retroactis temporibus incipiensuti facérén t incessanter, contra eorum voluntatem et plurimas prohibitiones ipsis factas per eosdem ; que omnia sic facta fuisse exhibitione quarumdam literarum inquisitionalium, capituli videlicet ecclesie Albensis ac conventuum cruciferorum domus hospitalis sancti regis Stephani de Alba et Symigiensis ecclesiarum uniformiter loquentium, anno Domini Millesimo CCC m 0 L m o quinto emanatarum in instanti declaravit. Quibus auditis et perceptis, fráter Blasius pro eisdem religiosis dominabus sanctimonialibus de Insula Leporum cum proeuratoriis literis earumdem exsurgendo, allegavit eo modo, quod predicta terra, quam ipsi Stephanus et Georgius filii Demetrii ipsorum főre asserendo Nogfolufeulde vocari dicerent, intra metas predicte possessionis earumdem religiosarum dominarum Kosok vocate existeret et adiaceret, et semper eandem ipse domine, per consequensque iobagiones ipsaruni 2) de dicta Kosook pacifice usi fuissent et possedissent; secl iidem Stephanus et Georgius filii Demetrii prius ipsas religiosas dominas contra (se) citare et in causam attrahere procurantes, demum predictam terram earumdem religiosarum dominarum intra metas dicte possessionis earum Kosok existentem, quam scilicet nunc Nogfolufeulde vocari assererent, propria eorum auctoritate et potentia, lite inter eos pendente occupassent et nunc occupando detinerent, ususfructus et utilitates eiusdem percipiendo, in preiudicium dominarum predictarum; et ibidem ac in instanti hoc, quod predictam terram earumdem dominarum iam nominati Stephanus et Georgius filii Demetrii premisso modo, lite inter easdem dominas et ipsos filios Demetrii pendente occupaverint, ac ipsa terra intra metas annotate possessionis earumdem dominarum Kosook vocate sit et existat, declarare volens et intendens, quasdam quatuor literas, unam domini Ladislai olim regis Hungarie, anno Domini M° CC° septuagesimo nono, 3) ac tres inquisitionales, unam videlicet predicti capituli Albensis, secundam Symigiensis, ac Helyesebben: incipiendo. 2) Az eredetiben hibásan: ipsorum. 3) Az évszám javítva van: eredetileg hibásan sexagesimo quinto volt a szövegbe írva.