Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)
rente, prenoininato Jacobo filio Johannis personaliter coram nobis astante, prememoratus magister Blasius filius Emriei pro ipso domino Nicolao archiepiscopo ecclesie Colocensis cum procuratoriis Iiteris eiusdem ad nostram veniendo presentiam, literas predicti capituli Jauriensis domino nostro regi rescriptas, nostro iudiciario examini presentavit; in quibus vidimus contineri,quod ipsum capitulum Jauriense visis predictis Iiteris nostris, unacum Stephano filio Stephani de Bodyzlou, homine regie maiestatis, discretum virum magistrum Benedictum socium et concanonicum ipsorum, ad premissa exequenda pro testimonio fide dignum transmisissent, qui postea ad ipsos redeuntes, eisdem concorditer retulissent: quod ipsi in predictis octavis diei €inérum proxime preteritis, ad faciem prescripte possessionis Vduard vocate, vicinis et commetaneis suis universis et specialiter predictis Jacobo et Petro filiis Johannis legitime illic convocatis, Petrus vero vocatus venire noluisset, <iccessissent, et cum eandem possessionem iuxta directos cursus metales reambulare et dicto domino archiepiscopo eo iure, quo sibi titulo collationis regie dinosceretur pertinere, statuere voluissent, prescriptus Jacobus filius Johannis non reambulationi, sed statutioni sepedicte possessionis Vduard, quantum ad portionem suam contradixisset; quem ibidem die prenotata «ontra sepeclictum dominum archiepiscopum, rationem contra«lictionis sue redditurum, ad predictum diem medii Quadragesime, scilicet feriam quartam, citavissent in presentiam regie maiestatis. Quarum literarum exhibitionibus factis, prefatus magister Blasius procurator predicti domini Nicolai archiepiscopi Colocensis, premisse contradictorie inhibitionis ratione eundem dominum archiepiscopum informari postulavit per Jacobum filium Johannis prenotatum. Quibus perceptis, prefatus Jacobus filius Johannis personaliter exsurgendo, respondit ex adverso, quod ipse tempore ipsius possessionarie reambulationis et statutionis pro eo fecisset prohibitionem prenotatam, ut ipse filius filie predicti Chyge condam de dicta Vduard esset et existeret, et ex eo de possessionariis portionibus ipsius Chyge in eadem possessione Vduard habitis, quartam puellarem dicte domine matris sue iuxta reg.ii consuetudinem de iure habere deberet, aliaque iura preter Anjoukori Okmánytár, VII. köt. 7 1358. febr. 2), 1358. márcz. 7.