Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

50. 1353. Buda, jun. 6. I. Lajos király Ugrin fiának Pongrácznak, Cseh Miklósnak e's más hűtleneknek, I. Károly király által elvett Beny nerií birtokát visszaadja, azzal a föltétellel, hogy más birtokaikat, különösen az ó-budai apáczáknak adományozott Kande nevű birtokot, ne kéret­hessék. Nos Lodovicus . . rex . . significamus . . quod licet inter­cessibili peticione . . Elizabeth regine . . genitricis nostre . . de universis possessionibus Pangracii filii Vgrini, Nicolai dicti Cheh et aliorum fratrum, propter notam infidelitatis eorumdem, quondam per dominumKarolum regem patrem nostrum ablatis, quandam possessionem eorum Beny vocatam, egregie liberalita­tis elemencia, ne ipsi et eorum lieredes sub tectis aliorum lati­tantes famis erumnas paciantur, perpetuaque laborent egestate, restituerimus,ipsos a nota et macula infidelitatis eorumexpiantes, tamen dicte gracie donum eis eo modo fecisse recordamur, ut nunquam ipsi et eorum successores alias possessiones ipsorum a nobis et nostris successoribus ac nobilibus regni nostri, quibus eedem possessiones vei alique ex eisdem forent collate, iudicialiter requirere possint atque valeant. Et si ipsi vei eorum successores, racione aliquarum aliarum possessionum propter eorum infideli­tates ab ipsis alienatarum, inquisiciones, protestaciones et prohi­biciones fecissent, vei in posterum facerent aliquales, inanes reddimus et committimus vigoribusque carituras ac suis exliibi­toribus per omnia nocituras. Et si ipsi vei eorum successores aliquem ex nobilibus regni nostri et specialiter dictas dominas religiosas, pretextu aliquarum possessionum et specialiter Kande vocate ab ipsis pro eorum excessibus alienatarum, alicuius tem­poris in eventu in presenciam aliquorum iudicum vei iusticiario­rum regni nostri in eausam attraherent, tunc prefata gracia, per nos ipsis facta, irrata habeatur et in statum pristine infideli­tatis incidant eo facto, prout infideles sacre regie corone iudi­centur. Dátum Bude, in quindenis festi corporis Christi, anno eiusdem Millesimo CCO° L m o tercio. I. Lajos királynak ugyancsak 1353-ban jun. 26-án kelt, az ó-budai apáczák részére Erzsébet királyné kérelmére kiadott privilégiumából,

Next

/
Thumbnails
Contents