Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
dominas avias et predecessores suas mediantibus literis no stris privilegialibus exinde confectis, quas et nunc nos fide vidimus occulata, ad ipsam devolutam cum suis. . pertinenciis ac eo iure eaque plenitudine, qua eadem liucusque per ipsam habita fuisset et possessa . . contulisset et pro nunc coram nobis idem Dominicus vice et nomine ipsius nobilis domine relicte Laurencii dicta procuratoria auctoritate dedit et contulit annotate nobili puelle filie Jacobi et suis heredibus iure perpetuo . . possidendam . . tali tamen condicione interposita, quod si eandem puellam, quod deus avertat, absque heredum solacio decedere contingeret, extune memorata possessio in ius Margarete alterius filie prefati Jacobi filii Desew et similiter neptis dicte nobilis domine, si autem et eadem filia alia sepedicti Jacobi sine herede decederet, extune prelibata possessio in dominium et proprietatem Barbare tercie filie pretacti Jacobi et heredum eiusdem devolveretur possidenda, contradiccione quorumlibet non obstante . . Dátum die et anno supradictis. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az Orsz. Ltárban, dipl. oszt. 26562. Közli: Kovács N. 413. 1357. dec. 19. A váradi káptalan I. Lajos királynak jelenti, hogy parancsa szerint az erdélyi püspök Kapus nevű birtokának határait meg járatta és annak használatától a szomszédokat eltiltotta. Lodovico . . regi . . capitulum ecclesie Yaradiensis . . vestra nosse velit excellencia, quod cum receptis literis vestris . . pro . . Dominico . . episcopo ecclesie Transsilvane per ( ) generaliter datis ad faciendum citaciones, inquisiciones, prohibiciones, possessionum reambulaciones et ad alia exsequenda, que in eisdem vidimus contineri . . unacum Blasio de Kende homine vestro in eisdem literis vestris inserto . . magistrum Turul rectorem altaris Sancte Crucis de ecclesia nostra transmisissemus ad mandata vestra fideliter exsequenda; tandem iidem . . retulerunt, quod ipsi ad faciem possessionis eiusdem domini episcopi Kapus vocate et aliorum