Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

402. 1357. Visegrád, oct. 30. I. Lajos király Szántói Demeter fia Pál szol­gálatai tekintetéből és Miklós kalocsai érsek kérelmére, Csúzai Pál fia István leányait Ágotát és Klárát, kiknek egyike a 'nevezett Szántói Pálhoz, másika pedig ennek fivéréhez volt férjhez menendő, atyjok ösz­szes javaiban fiusítja. Nos Lodovicus . . rex . . signiíicamus . . quod nos . . servi­ciis plaeibilibus Pauli íilii Demetrii de Zantou, quibus secundum exigenciam sue possibilitatis nisus fűit complacere regie maie­stati, recensitis, sicut ad humilem eiusdem supplicacionem haud minus intercessibili . . Nicolai . . arcliiepiscopi Colocensis, can­cellarii nostri, domini sui, peticionem erga nostram maiestatem interveniente, pro eodem regia favorabilitate inclinati, nobiles puellas Agatam videlicet et Clara vocatas, íilias Stephani filii Pauli de Chusa de comitatu de Baranya hominis sine herede sexus virilis decedentis, quarum una eidem Paulo et altéra ger­mano suo matrimoniali federe sunt nubende, ex speciális gracie prerogativa de innata cordi nostro pietate universarum posses­sionum et proprietatum paternarum ac iurium ubilibet existen­cium, veros heredes et successores . . creamus preíicientes tan­quam filios eiusdem Stephani naturales ; concedentes et confe­rentes eisdem et earum heredibus . . totam hereditatem pater­nam et possessiones dicti Stephani patris earum universas ubilibet existentes, tam hereditario, emticio et impignoraticio iure, quam alio quovis iusto titulo quondam ipsum contingentes, specialiter possessiones memorati Stephani patris ipsarum Chusa, Mark et Scepse nuncupatas in comitatu de Baranya et aliis ubi­que existentes, nostre collacioni ex approbata regni nostri con­svetudine requirente pertinentes, tanquam veris heredibus eius­dem Stephani ex presenti nostra institucione graciosa, velut filiis naturalibus ipsius Stephani cum omnibus earum . . perti­nenciis . . sub suis veris metis et antiquis, quibus per priores possessores earum habite extiterunt et possesse perpetuo . . possidendas . . salvis iuribus alienis, consvetudinaria tamen lege regni nostri, que nonnisi heredem masculum patitur suc­cessorem, huic gracie per nos ipsis facte repugnare non valente

Next

/
Thumbnails
Contents