Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

venit similiter ad alias duas metas terreas, deinde directe pro­cedit et pertranseundo viam magnam, que vádit de dicta Zeleus ad Karanch, et pervenit ad arborem twlfa vocatam, sub qua sunt due mete terree, in quibus sunt due parve arbores twlfa vocate; dehinc directe tendit per eandem plagam inter aliquas arbores et pervenit ad duas arbores metis terreis circumfusas, exinde vergit per eandem partém per bonum spácium, et per­venit ad unam viam, que procedit de villa Kw ad dictam villám Karanch, ibique sunt due mete terre, deinde deciinat directe per eandem partém versus magnam silvam et pervenit ad duas metas terreas, in quarum una quedam parva arbor piri esse dinosceretur, abinde procedit versus eandem silvam per eandem partém et pervenit ad quendam locum Boynukutha vocatum, deinde procedendo per bonum spácium, intrat dictam silvam et pervenit ad duas arbores parvas cherfa vocatas, metis terreis circumfusas, exinde vádit semper ad septemtrionem per eandem silvam et pervenit ad duas arbores liasfa et gyrtliian vocatas similiter metis terreis circumfusas, deinde per eandem silvam ascendendo et pervenit ad duas arbores haspua vocatas, metis terreis circumfusas, abinde per eundem montem ad eandem partém procedendo pervenit ad duas metas terreas in quarum una est arbor cherfa vocata, abinde tendit per eandem partém in eadem silva supra directe ad montem et pervenit ad duas arbores cherfa vocatas, metis terreis circumfusas, inde tendit per eandem partém per bonum spácium in eadem silva ad duas arbores semper metis terreis circumfusas, exinde decii­nat per eandem partém per bonum spácium et pervenit ad magnam viam Kyralwtha ad arborem captarhasfa vocatam, versus septemtrionem, ubi versus orientem est una meta ter­rea de novo erecta, ibique versus orientem separat prefato ma­gistro Petro filio Petri, versus vero occidentem regie maiestati et tendit per eandem viam Kyraluta vocatam ad metas nobilium de possessione Yeyk vocata, et ibi similiter versus orientem sepedicto magistro Petro, versus vero occidentem regie serenitati separaret, ibique terminantur. Dátum sabbato proximo ante predictam dominicam Bogacionum, anno domini Milleshno trecentesimo quinquagesimo septimo.

Next

/
Thumbnails
Contents