Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

ab altéra, coram nobis personaliter constitutis per eosdem ma­gistros Nicolaum et Ladislaum filios Ladislai confessum extitit.. in hunc modum, quod quia prescripti filii Dominici quandam summám pecunie, quam ipsi videlicet filii Dominici et Nicolaus dictus Kwn filius dicti Benedicti in requisicione cuiusdam castri Karaznahorka nuncupati et villarum seu possessionum ad idem castrum pertinencium et intra metas cuiusdam possessionis Berzethe vocate adiacencium, consumsissent et expendissent, quam possessionem tamen tani ipsi videlicet filii Ladislai et filii Benedicti, quam filii Dominici prenotati magistris Jacobo et -Johanni filiis Nicolai filii Batyz sub quibusdam metis in literis composicionalibus tunc inter ipsos confeetis existentibus, reli­quissent et commisissent, quam quidem summám pecunie unus ex eisdem filiis Dominici ac predictus Nicolaus dictus Kwn, vei unus ex filiis suis, mediante iuramento ipsorum, ab ipsis vide­licet filiis Ladislai, iuxta continenciam literarum capituli ecclesie Agriensis obligatoriarum, prout se ad hoc obligassent recipere valuissent seu potuissent, de qua eciam pecunia ipsi Nicolaus dictus Kun et Akus filius suus porcionem ipsorum eis provenien­tem, dictis filiis Dominici ab ipsis filiis Ladislai recipere et reha­bere, iuxta quarumdam literarum obligatoriarum et composicio­nalium continenciam commisissent et annuissent, ipsis scilicet filiis Ladislai relaxassent; pb hoc ipsi propter relaxacionem huiusmodi pecunie, eo quod eadem pecunia ad magnam quan­titatem se extendere potuisset, et in cuius facto ipsi non bono modo imo cum maximo gravamine ipsorum se expedire valuis­sent, taliter una cum ipsis filiis Dominici . . concordarunt nostri in presencia, quod ipsi videlicet filii Ladislai omne ius et domi­nium, quod in dicto castro et in possessionibus seu villis ac silvis ad idem castrum pertinentibus liabuissent, penitus et omnino excepissent ac in eosdem filios Dominici transtulissent, et idem castrum cum universis possessionibus et villis ac silvis necnon quibusvis utilitatibus et pertinenciis earumdem, sub metis et terminis, quibus prescripta possessio Berzethe ab aliis possessionibus metatim distingeretur, ipsis filiis Dominici et eorum heredibus . . reliquerunt . . coram nobis perpetuo .. pos­sidere . . e converso autem predicti filii Dominici quandam pos­sessionem eorum Sumkuth vocatam, ab eisdem filiis Ladislai

Next

/
Thumbnails
Contents