Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

videlicet Iwan de Ptachar (így) personaliter, iuxta continenciam literarum capituli ecclesie Strigoniensis evocatoriarum, in octavis festi beati Michaelis archangeli ad nostram accedendo presen­ciam contra . . Stephanum prepositum de Saagh et suum con­ventum, nec non Michaelem, Stephanum, Albertum et Georgiuin filios Márkus ac Stephanum filium Peturmani, easdem literas evocatorias formám et tenorem literarum regalium de verbo ad verbum in se continentes, asserens accionem et proposicionem suam in eisdem contineri, nobis presentavit, in quibus compe­rimus haberi manifeste, quod dicto domino nostro regi et do­mine regine genitrici sue, domina Elizabeth filia Patouch scilicet relicta Iwan de Pthachay (így) suo, Michaelis ac Stephani filio­rum suorum nominibus . . dixisset, quod Stephanus filius Peturmani gener suus et domina Margyth filia sua consors eius­dem Stephani, possessionariam suam porcionem et dictorum Michaelis et Stephani filiorum suorum, in possessione Tyrien habitam, in comitatu Huntensi existentem, Michaeli, Stephano, Alberto et Georgio filiis Márkus de eadem Terien coram . . Ste­phano preposito de Saagh et suo conventu astando, absque sua et dictorum filiorum suorum permissione, pro viginti et una marcis denariorum perpetuo vendidissent, ipsique .. Stephanus prepositus et suus conventus contra legitimas prohibiciones suas et eorumdem filiorum suorum, super prefata possessionaria ven­dicione literas eorum prefatis filiis Márkus fraudulenter et ne­quiciose extradedissent . . Dicerent eciam iidem . . Stephanus prepositus et eius conventus, ut si eadem domina et sui filii ac dictus Stephanus gener suus et Margith filia sua, dictas viginti et unam marcas denariorum in tribus terminis infrascriptis, videlicet septem marcas duodecimo die octavarum festi beati Jacobi apostoli et septem marcas in octavis festi Omnium San­ctorum, ac septem marcas in octavis festi Epiphaniarum domini, tunc proxime post se se affuturis, coram eisdem Stephano pre­posito et suo conventu persolvendas, in aliquo predictorum trium terminorum premissam pecuniam non reciperent, extunc semper in triginta marcis denariorum convincerentur eo facto. Quare ipse dominus noster rex, eidem capitulo Strigoniensi literatorie scribendo . . mandasset, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Stephanus filius Lyp-

Next

/
Thumbnails
Contents