Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

requisitos habuissemus, iidem procuratores ipsarum parcium premissam concordiam in facto prescriptarum possessionum secundum seriem pretactarum literarum capituli de Posaga modo premisso habitam . . perpetuo conservare et in nullo retractare velle affirmarant, pluries coram nobis replicando ; et quia prescriptus procurator iamdicti Ladislai eundem Ladis­laum ac alios predictos fratres suos in domínium preallegatarum possessionum legitime per hominem regium introduci postula­rat, igitur unacum baronibus regnique nobilibus nobiscum in iudicio sedentibus commisimus eo modo, quod Petrus filius .Jo­hannis de Bagyun vei Martinus filius Nicolai de Deveclier ianito­res domini nostri regis, aut Johannes filius Pauli de Abhostyan aliis absentibus homo regius de curia regia ad hoc specialiter transmissus, presente testimonio predicti capituli ecclesie de Posaga, quod per ipsum capitulum ad id . . transmitti postula­ramus, ad facies predictarum possessionum Felsew Orboua et Alsow Orboua vocatarum . . accedendo, easdem per veras suas metas et antiquas . . reambularet, rambulatasque . . predictis Ladislao, Nicolao et Thome filiis Beke, Ladislao filio Nicolai filii prefati Thome et Johanni filio Simonis de predicta Yelyke­iuxta seriem et continenciam prescriptarum literarum capituli de Posaga eo iure, prout eis pertinere dinoscuntur statueret, perpetuo . . possidendas . . contradiccione ipsius Stephani filii Stephani et aliorum quorumlibet, eo quod in tam longinqua litis ventilacione ipsis partibus nullius alterius contradiccio obviaret, non obstante; si qui autem aliquid iuris se habere sperarent in eisdem, ab ipsis Ladislao, Nicolao et Thoma filiis Beke, Ladislao filio Nicolai et Johanne filio Simonis legitime exequerentur, dum vellent, ordine iuris observato; et post hec premissorum . . seriem . . ad octavas festi Nativitatis virginis gloriose tunc proxime venturas in literis predicti capituli de Posega per ipsum Ladislaum filium Beke et alios prenotatos nobis volueramus reportari. Ipsis itaque octavis festi Nativitatis beate virginis advenientibus prefatus Georgius filius Petri pro eodem Ladislao filio Beke . . ad nostrum iudiciarium veniendo conspectum, literas memorati capituli ecclesie de Posaga super premissis responsionales nobis curavit exhibere, in quibus com­perimus haberi manifeste, quod ipsum capitulum de Posega . .

Next

/
Thumbnails
Contents