Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
nitudine sui iuris transferentes, quam quidem gráciám predictum Blasium patrem ipsius domine et predicta sua filia eciam a . . domino Karolo . . rege . . impetrasse novimus et efficaciter obtinuisse ambo dum vivebant; verum quia eadem domina filia dicti Blasii magistro Petro Zudar castellano de Gyosgyeur fideli nostro et dilecto demum nupta extitit, ideo nos pensatis fidelitatibus et fidelium serviciorum laudedignis meritis dicti magistri Petri, quibus idem omni conaminis sui nisu locis et temporibus opportunis nostre studuit complacere maiestati et se preteritis suis coetaneis reddere graciosum utique et acceptum, intercessibili supplicacione dicte nobilis domine sue consortis .. nos inducente et plenario consensu eiusdem et assensu ad id accedente, pretactas possessiones et possessionarias porciones dicti Blasii de Fony ubilibet habitas et quovis nominis vocabulo vocitatas, sub eisdem utilitatum integritatibus, metis et terminis, quibus eedem per ipsum Blasium habite extiterunt et possesse, sicut pretacte domine sue sic eidem magistro Petro suisque filiis et heredibus . . exclusis omnibus suis fratribus, nove donacionis nostre titulo perpetue . . conferimus ita, ut predicta domina et idem magister Petrus ac sui heredes legitimi ex ea descendentes, non obstante consvetudinaria lege regni nostri, que nonnisi filium permittit succedere in hereditatem pátriám, tanquam verus heres et filius legitimus dicti Blasii de Fony, ex presenti nostra gracia instituti, constituti et creati in universarum possessionum et possessionariorum iurium dicti Blasii ubique existencium et quoquomodo vocitatorum, necnon cunctarum utilitatum et pertinenciarum earumdem dominium merum et sincerum perpetue possidendarum succedant et easdem irrevocabiliter, premisso titulo gracie nostre ipsis facte, possideant pacifice et quiete, salvis iuribus preter dictam gráciám alienis, tali condicione mediante, quod si ipsum magistrum Petrum divino volente iudicio absque heredum solacio ab liac luce decedere contingat, tunc dicta domina consors sua filia ipsius Blasii de Fony, sepedictas possessiones suam usque vitám pacifice possideat et quiete, mortua autem ipsa domina dicte possessiones et quelibet iura possessionaria dicti Blasii in plénum ius, dominium et proprietatem fratrum ipsius magistri Petri uterinorum ( ) devolvantur ex premisse donacionis nostre serie perpetue possi-