Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

inibi exhibiti, omnia premissa.. suo modo perficere presto fuissent.. tamen quia propter mocionem presentis exercitus rega­lis, absentibus magistro Petro filio Leukus, Ladislao et Georgio filiis Johannis filii eiusdem Briccii, nec non vicinis et comme­taneis pretaxate possessionis Abraam, qui contra indiferentes in eodem exercitu regio pro tunc fore dicerentur, in facto dicta­rum reambulacionis, revisionis ac intuicionis nemorum et arbo­rum fructificancium bono modo procedere nequivissent, ideo ipsi abinde ad vos reversi fuissent sine perfeccione aliquali. . Quarum literarum exhibicionibus factis, ipse partes super pre­missis iusticie complementum per nos impertiri postularunt; verum quia premissa omnia inter ipsas partes iuxta seriem vestre adiudicacionis ac seriem prescriptarum vestrarum litera­rum fienda, propter absenciam predictorum Petri filii Leukus Ladislai et Georgii filiorum Johannis, nec non aliorum vicino­rum et commetaneorum ipsarum parcium, ex serie predictarum literarum ( ) reperiebamus ( ) premissa homines regii et vestra testimonia ( ) nobis transmitti debere vide­batur, ideo vestram amiciciam .. requirimus . . quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus pro testimonio fidedi­gnos, quibus presentibus Paulus de Kudey vei Petrus filius Nicolai de Mogh aut Miehael filius alterius Nicolai de Bagach seu Egidius filius Eme de Mark pro parte eorumdem magistrorum Nicolai et Petri actorum, item Jacobus filius Deseu de Chaba vei Nicolaus de Tordas sive Gregorius filius Thome seu Stepbanus íilius Adriani pro parte eiusdem Poucli in causam attracti aliis absentibus homines regii, in octavis festi Omnium Sanctorum nunc venturis ad faciem predicte possessionis Abram vocate, vice iterata accedendo predictoque privilegio ipsius domini Nicolai pa­latini per ipsum Pouch . . inibi in specie exliibito premissam pos­sessionariam porcionem eiusdem Pouch in forma premisse divi­sionis sibi per eosdem magistros Nicolaum et Petrum ac alios fratres ipsorum, ut premittitur.. collatam, iuxta continenciam preexliibitarum literarum privilegia]ium reambularent, reambu­latoque hoc, si ipse locus, in quo arbores fructiferas ipsi magistri Nicolaus et Petrus per ipsum Pouch succisas et extirpatas fore referunt in loco communi territorii eiusdem possessionis Abram extiterint vei inibi nemus fuerit et in loco sessionali eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents