Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

303. 1356. jun. 25. A budai káptalan I. Lajos királynak jelenti, hogy Uj­bécsi Dorozló fia János jobbágyai által, a margitszigeti apáczáknak kiszolgáltatandó adó dolgában a vizsgálatot teljesítette. . . Lodovico . . regi . . capitulum ecclesie Budensis . . lite­ras vestre sublimitatis . . recepimus in bee verba: Lodovicus . . rex . . capitulo ecclesie Budensis . . Dicit nobis et domine regine genitrici nostre . . fráter Petrus procurator . . sanctimonialium ecclesie beate virginis de Insula Leporum, quod Johannes filius Dorozlo de Vybeech tributa per iobagiones suos de eadem Vybeech antedictis . . dominabus ab eisdem proveniencia dari non facérét, per quod ipsis dominabus non modicum damnum eveniret, de quo eius fidelitati aliis literis nostris mediantibus dedimus vobis in mandatis, ut tributa a prefatis iobagionibus suis de dicta Vybeech ipsis .. dominabus proveniencia per eosdem dari faciat, si vero aliqua instrumenta habét, mediantibus quibus tributa iobagiones sui ipsis religiosis dominabus dare non tenerentur, tunc eadem instrumenta secundo die octavarum festi sancte Trinitatis nunc proxime venturarum, in presencia regie maiestatis exhiberi debeat, super quo . . mandamus, quatenus predictas alias nostras literas cum presentibus vobis exhibendas per ve­strum hominem idoneum eidem Johanni filio Dobozlo (így) facia­tis exhiberi et quitcunque idem Johannes visis ipsis literis nostris . . responderit, nobis . . reseribatis. Dátum in Vyssegrad, in vigilia festi Pentliecostes, anno domini M m 0 CCC m o L m o sexto. Nos igitur . . pro exhibicione premissarum aliarum literarum vestrarum Johanni filio Dorozlo facienda nostrum hominem . . Andreám chori ecclesie nostre clericum duximus transmitten­dum ad eundem, qui tandem . . nobis retulit eo modo, quod ipse in festő Nativitatis beati Johannis Baptiste proxime prete­rito, nominato Johanne filio Dorozlo absente, ad populos seu iobagiones eiusdem de Wybech accessissent, qui ad eiusdem nostri hominis requisicionem respondissent tali modo: quod ipsi tributum dictarum . . dominarum semper et continue eorum tributariis pacifice et quiete dedissent et sine molestia aliquali solvere curavissent, instrumenta vero nulla se habere dixissent,

Next

/
Thumbnails
Contents