Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

renovantis et confirmantis de verbo ad verbum in se eontinen­tes confirmantes seu transscribentes nobis presentarat, in cuius tenore comperieramus liaberi manifeste, quod ipse beatissimus rex Stephanus inter ceteras suas donaciones predicto claustro et sororibus sanctimonialibus in eodem deo et sacre virgini Marié genitrici deyugiter famulantibus factas, quandam posses­sionem Chytim udvarnicalem dicto monasterio sub metis in eodem privilegio contentis et conscriptis .. concessisset; quibus auditis et perceptis Johannes filius Nicolai de dicta Chayag et altér Johannes filius Petri . . pro eisdem Petro filio Luka, Mathia filio Bodor et Blasio filio Zerye, magistro Ladislao filio Jacobi, Johanne fratre eiusdem, Nicolao filio Johannis, Jacobo filio Mark de Chayagh exurgendo responderant eomodo, quod predicti nobiles de Chayagh contradiccionem prenotatam erec­cioni ipsarum metarum pro eo fecissent, quia ipse religiose domine per ipsarum metarum erecciones magnam particulam terre de eadem possessione eorum Chayagh vocata occupare et eidem possessioni ipsarum adiungere voluissent. Verum quia predicta possessio Chytim vocata ipsarum . . dominarum de predicta possessione Chayagh nobilium predictorum iuxta cursus prescriptarum metarum in predicto privilegio inser­tarum, per hominem regium presentibus testimoniis iam­dicti capituli ecclesie Albensis modo infrascripto . . distingi debere nobis ac baronibus et nobilibus regni nobiscum in iudicio assidentibus videbatur, ideo predicto capitulo Al­bensi literatorie scribendo eorum amiciciam pecieramus dili­genter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, coram quibus Nicolaus filius Corrardi aule regalis iuvenis homo regius, de curia regia ad hoc specialiter transmissus, feria quinta proxima post festum Pasche domini proxime tunc venturum ad faciem prelibate pos­sessionis Chytim vocate . . ac predicto eciam privilegio domini Karuli regis per ipsas religiosas dominas vei legitimum earum procuratorem inibi in specie exhibito, iuxta directos et veros cursus metales in eodem privilegio contentos, ex parte eiusdem possessionis Chayagh a prima meta incipiendo usque ad finálés metas reambularent, et si ipse mete vero, iusto et directo modo ac apparenter invente fierent et existerent, tunc secundum ipsos

Next

/
Thumbnails
Contents