Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

hominem pro testimonio, quo presento magister Laciik, fráter Kolus, aule nostre iuvenis, homo noster de aula nostra ad lioc specialiter transmissus, predictas possessiones et porciones pos­sessionarias eiusdem Beke . . statuat ipsi domino episcopo pre­misso titulo nove donacionis nostre perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero, si qui fuerint, citet ipsos contra predictum dominum episcopum ad nostram pre­senciam ad terminum competentem. Et post hec seriem ipsius statucionis .. nobis íideliter rescribatis. Dátum Bude, in octavis festi beati Michaelis archangeli, anno domini M° CCC m o L mo quinto. Nos igitur . . cum prescripto magistro Lachk, fratre Co­lus . . hominem nostrum magistrum Bartholomeum, socium et concanonicum nostrum, ad premissa . . peragenda pro testimo­nio duximus transmittendum, qui postmodum . . retulerunt eo modo, quod idem magister Lachk homo vester, presente ipso nostro testimonio prescripto, feria tercia, scilicet in quindenis festi beati Michaelis archangeli proxime nunc preteritis, ad facies possessionum et possessionariarum porcionum prefati Beke Nogmakva, Ozkou, Miclialouch, Dolina, Yolkarach et Ivanoch vocatas vicinis et commetaneis earumdem universis legitime inibi convocatis et presentibus accessisset, sed dum easdem prenotato . . Nicolao episcopo Zagrabiensi statuere voluissent, Petew filius Mark de Makva inibi personaliter adherendo, non reambuiacioni sed recaptivacioni et statucioni predictarum possessionum et possessionariarum porcionum prescripti Beke filii Beke contradixisset prohibendo, quare eundem Petew filium Mark eodem die et in facie prescriptarum possessionum contra predictum . . episcopum ad octavas festi Omnium Sanctorum proxime nunc venturas ad vestre celsitudinis citasset presen­ciam. Dátum octavo die citacionis prenotate, anno domini M m0 CCO° L m ü quinto. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije a gr. Festetics cs. keszthelyi ltárában. Castriferr. 39. Ugyanott 40. sz. a. egy másik liasonló tartalmú idézés van nevezett Márk fia Pető ellen, ugyanazon birtokokban a zágrábi püspök beiktatásakor történt ellenmondás miatt, csak hogy e szerint ezen birtokrészek Mákfai Miklós fia Petőé voltak, ki nevezett Bekének megöletésével vádoltatott, ós e miatt birtokvesztes lőn, s jószágait a zág­rábi püspök felkérte a királytól.

Next

/
Thumbnails
Contents